| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
155
magis explicabitur, tanto lentius trahet, & uertet e h, ideò hoc ex stru
ctura auxilium præstatur, ut funis in inferiore parte complexus latio
res orbes, & è regione tanto uehementius uertat e h: & ita uis quæ
remittitur ob molæ laxitatem, augetur tantundem ob situm & ma
gnitudinem spirarum ut distantiorum sua extremitate ab hypomo
chlio, quod est axis coni e h, seu instar axis.
Alterum genus horologiorum cum mola sine fune loco capsulę
habet rotam plano sub stratam, plenam denticulis axis, quo circum
agitur uiolenter, non est extra molam, sed ei annexa est mola intus,
exterius aut rotę; ergo circumducto axe molę uim patitur circulus
exterior, sed non mouetur, quoniam clauo impeditur. Vbi mola quan
tum decet constricta est sublato clauo statim secum trahit rotam, &
illa curriculum rotas que alias, & tempus agitur, & index uertitur. Sed
in hoc idem est in commodum sine remedio 
quod fuit in priore. Vbi enim cœperit laxa
ri mola tanto tardius progrediuntur rotæ
atque index. Veluti axis a b cui secun dum lon
gitudinem molæ caput interius annexum
est altero circulo rotæ in c d curriculum rotæ e, implexum rotæ f
clauus rotam retinens, donec circumducto a b mola constringa
tur, & latus eius trahat rotam ex c. Inde sublato clauo circulus, seu
rota trahitur ex c in g, & in famola, quæ etiam secundum eandem
partem circumuoluta est: igitur d circumagetur à rota & reliqua.
Sed ut dixi constructio hæc non satisfacit.
Aliam ergo oportuit excogitare quę huiusmodi est. Sub axe a b,
qui circumuertitur ad molam contrahendam rotam, collocant par
uam quæ est, ut ita dicam, pars axis ima cui inseruntur dentes in am
bitu ea ratione, ut dum mola tenditur, premant denticulos interio
res, atque ita elabitur, totiesque circumducitur manente g f, donec
colligatur mola, quæ non ut in priore reliquo extremo ulli rotæ
affixa est, sed columnæ in continenti
opercula horologij. Cum ergo mola
tenta retrahat axem a b contrario mo
tu, & ille rotam mobilem, quæ cum
non possit regredi propter auersos
dentes, mouet rotam f g contrario mo
tu, quæ circumacta per denticulos su
os curriculum agit, & reliqua omnia
necessaria. Cur autem cum laxatur mo
la, & uertit lentius c e rotam coniun
ctam, ideoque g f, & reliqua omnia non tardetur tempus, & circumuo