| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
111
nem suam naturaliter se retrahentibus impulsui nullum instrumen
tum à natura delegatum inuenio, nam ad extensionem musculi sa
nè ex aduerso sunt fabricati: cum ergo duo sint tantum motus mu
sculorum tensio, dum retrahuntur ad principium suum, & remissio,
dum membrum quiescit in naturali nullus erit locus impulsioni,
nisi ex consequentia non per se, quamobrem multo infirmiorem il
lum attractione in brachijs esse, necesse est.
Co^{m}.
Propositio centesima sexta decima.
Cur machinæ ablongæ igneæ longius emittant sphæram ex
plorare.
Co^{m}.
Quoniam ratio superius adducta, neque in his, neque in hypophy
sis (uocant cerbatanas) non potest satisfacere, cum tamen idem se
quatur in his, ut in illis uidetur, quasi uis esse in sphærula sic emis
sa, & non in aëre, quemadmodum dicebamus, coniuncto esse. Ex
quo necesse esset, ut quod longius ferretur, etiam ualidiores ictus 
inferret, hoc autem
non ita se habet, sed
ictus magnitudo
ex robore machi
narum tam ignea
rum, quam scorpio
num pendet, nam
sit a scorpio ma
gnus, sed tenuis, ex
hòc palam est lon
gius mittere sagit
tam, quòd à parua,
& breui, quantun
uis crassa non lon
ge mittitur: at uerò
quod b crassus & paruus maiore cum impetu mittat ostenditur
nam ea pondera sagittæ mouet, quæ non potest mouere a, igitur b
ualidiore robore mouet, quam a. Præterea illud ostendit iugum fu
nis arcus crassiora duriora, quæ maioribus uiribus indigent, quam
a, qui à puero tendi poterit. Non est ergo eadem ratio mittendi
longius, & ualidiore cum robore. Eadem ergo cum ratio sit in
machinis igneis, crassiores enim, & latiores ac breuiores magis
concutiunt, quam longiores tenuiores minoris sphæræ capaces:
non solum ob magnitudinem sphæræ magis illæ concutiunt, sed,
ut dixi, ob maiorem impetus uim: causa ergo est manifesta in his,
sed non causa, qua longius ferantur in longiore canali. Sed uide