103
mouebitur in h, quam in d, uelut sit proportio f g ad a b dupla, ut
ergo
æqualiter moueantur, si sit dupla sexquiquarta in d cum lan­
ce ad e uacuam, erit in h sexquialtera, & mouebit æquali tempore.
Ergo iuxta hoc fient libræ, quæ examinabunt decimam, & uigesi­
mam partem grani, quod est necessarium in pretiosis rebus, & me­
dicamentis
potentibus, & longè magis in mechanicis experimen­
tis
, & maximè quæ ad demonstrationem pertinent magnitudinis
superficierum
, & constat res in tribus, in longitudine, f g iungi, in le
uitate
materiæ illius, & lancium, nam tanto maior redditur propor
tio
ponderis exigui, & in firmitate iugi ac rectitudine. ideò debet
fieri
ex chalybe purgato, durato ac tenuissimo, natura que leui, & ut c
sit
in medio, & mobilis f g.

Considerandum est demum an f l & g m sint grauiores f h, &
g k. Vt enim grauiores extiterint minus facilè mouentur. Viden­
tur
autem mihi, qui de his conscripserunt perperam contempsisse
hoc
, constat enim, quòd dum l descendit, remouetur a b n c tru­
tina
, & m, quæ ascendit contra appropinquat. Videtur autem hoc
bifariam
contra naturam: nam ut diximus pondus applicat se ad
rectam
n c, quia uersus centrum, & etiam quia facit angulum ob­
tusum
, cum deberet, ut ab initio saltem constituere cum iugo re­
ctum
. Et de m nihil mirum est, cum acutum, ut se ad lineam, quæ ad
centrum
retrahat. Huiusmodi præterijsse Aristotelem, demiror,
quæ
nimis fuerunt in conspicuo, ut dubitem ne non suus sit ille li­
ber
, qui eius penè nihil sapiat præter obscuritatem. Tentan­
dum
est igitur horum causas assignare. nam quæ huiusmodi po­
test
esse doctrina nisi perfecta fuerit, in omnibus etenim necesse est
aut
omnia scire, aut ignorare. In hoc igitur dico, quod h f, seu l f,
semper
æquidistant n c trutinæ, ergo cum angulus f c n in clina­
to
iugo fiat obtusus descendente pondere, & n c g ascendente pon­
dere
fiat acutus, ergo angulus l f c tantundem fiet obtusior, & m g c
acutior
, quanto anguli ad c tales sunt. Et causa est quia n c ratio­
ne
ponderis est directa ad centrum, ergo oportet, ut pondera l, uel
h, & m, uel k, si debent tendere ad centrum, ut f l, & g m æquidi­
stent
n c, nisi quantum est pro distantia f, à puncto c, & g a b eodem,
quæ
comparata ad centrum terrę, seu mundi, est insensibilis omnino.
Circa hæc notandum istud mirabile scilicet, quod ratio motus, quan­
tumuis exigua sufficit ad motus modum, licet uelo citas pendeat ex gra
uitate
, & alijs. Et quae graue, quod expers est sensus, debeat sequi ratio
nem
Geometricam uix sapientibus cognitam, causa tamen una est, &
perspicua
: nam omne graue est in linea à centro mundi: si aut medium
grauis
sit extra lineam, uertitur ad illam, quę est in eo, nam centrum sem