| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
Cor^{m}. 1.
Ex hoc etiam sequitur, 
quod cùm omne graue
spontè semper appropin
quet centro mundi, & a si
moueretur per planum e,
magis remoueretur à cen
tro mundi, ut per e c per ea
quæ diximus, & quoniam
linea ex centro mundi ad
c longior est, quàm ad e,
multò potest enim esse, ut
in proportione diametri
quadrati ad latus eius, &
etiam maior. ergo poterit
esse adeò parum decliuis
linea c d, ut c punctus ma
gis dister à centro mundi,
quàm d, & tamen feretur
ex d in c motu naturali, ut demonstratum est, ergo per purum mo
tum naturalem poterit a remoueri à centro mundi. Hoc uolui pro
ponere, ut intelligeres in plano uero c e non moueri a sponte, quia
c necessariò altior est d: si ergo mouebitur, non erit c e recta, sed
pars proportionis circuli superficiei terræ, quæ sensu à recta distin
gui non poterit. Hoc ergo est primum, ex quo sequitur.
Cor^{m}. 2.
Quod aliquid poterit uideri decliue, in quo non descendet imò
erit, ut potè si aliqua linea obliqua esset inter c e, & f e, illa esset decli
uis specie, & re, & tamen graue in illa non descenderet, quia à cen
tro mundi magis remoueretur: hoc tamen est perdifficile factu, &
maximè in parua distantia, uel etiam unius miliaris. Atque hæc
in leuigatis.
Propositio nonagesima secunda.
Proportionem ponderis æqualis iuxta longitudinis compara
tionem demonstrare.
Hoc est, quod Archimedes reliquit
intactum, cum esset maximè necessa
rium, & ostendit magis abstrusa, sed
pace illius dixerim minus utilia. Cum
ergo sumpsissem uirgam b f ponderis
unciarum xxiij, fuisset b a uigesima quarta pars, b f fuit pondus æ
quilibrij in b appensum librarum uiginti sex cum dimidia: fuit igi
tur proportio ponderis e f ad pondus f b, ut tredecim ferme ad