| Buonamici, Francesco De motu 1591 | ||||||
|
846
sit, aut etiam non æternum, concitentur, & cur motuum qui specie distinguuntur, successio continuetur,
quia .s. agantur ab æterno quod item perpetuò mouetur. Hoc primò capite confecto transeamus ad se
cundum, huc autem spectat, vt videamus quo pacto motus, & qui motus euehat nos ad Dei con
templationem.
G
H
a 12. Met.
Lib. de in
ces. an.
C
D
Vtrùm via quę vtitur motu, necessaria sit ad inueniendas essentias à materia separatas, an alia
quædam subueniat. Cap. XXII.
PROBLEMA quo de motus æternitate disseritur; non modò pars est pernecessaria physicæ me
thodi, vtpote quæ primum motorem nobis exhibeat, verùm etiam est aptissimum hormeterion ad inue
niendum separatorum genus, & ad constituendam illam philosophiam quæ à genere hoc substantiarum pri
ma, à medio verò demonstrationis μετὰ τὰ φυσικὰ, & post naturalia nuncupatur. Profectò de huius
speculationis vsu controuersia nulla. patet enim via motus primum motorem fuisse compertum, sed cùm mo
tus 8. Phys. duob. modis accipiatur generatim .s. & speciatim conuersio, quæsitum est, an idem pręstet
motus generatim separatus, atque conuersio. Deinde vtrum'ne alia via confici possit idem theorema val
de dubitatum est ab Auicenna primum, mox à Theologis Latinis. Tertiò sola'ne via motus euehat nos
in notitiam substantiæ separatæ, an alia quædam attributa extrinsecus ad hoc peragendum assumere opor
teat, & quæ, & cuiusmodi illa sint. Nos exordiamur à tertio. In eo verò mihi negotium facessit Aristo
telis inconstantia qui vtatur motu ad inuentionem substantiæ separatæ, cùm tamen illud eius viri perpe
tuum iudicium fuisse videatur ex functionib. argumentari ad essentias. Motus simplices & corpora
simplicia, motus aduersi, & essentiæ consimiliter: & quod firmius sit in re nostra sententię de 1. de An.
qualia sint accidentia, tales fore rerum substantias, ac definitiones, vt si in corpore existant per corpus &
ipsa, & substantias quibus insunt, esse definiendas: itaque si qua est animi functio propria, contingit ipsam
separari à corpore, & sine corpore definiri: quae si fuerit functio communis; vtique & vtraque definienda per
corpus. Quare patet functiones separatas indicare essentias separatas, & quæ sunt in corpore, formas
corporeas. Nunc cùm motus sit functio corporea, tantùm abest, vt deducat nos in notitiam substantiæ
separatæ, vt planè futura esse videatur in corpore: semper enim ego dicam. Si est functio conis à corpore non
segregabitur. Sed est functio conis. ergo nec à corpore segregabitur. Aut igitur regula fallax; aut inutilis
hæc demonstratio. Nam quae aliquis dicat hanc demonstrationem non procedere ex medio vacantib. sed
adhuc esse resoluendam in aliquod medium separatum, nulla est certè caussa, tùm quae ego hîc semper in
sistam, ex medio communi non posse inferri, nisi commune, tùm etiam quae nulla resolutio reperitur in
physicis, nec non quae eadem via vsus est Aristoteles in prima philosophia, in qua ęquum erat, vt prome
ret medium illud proprium, atque separatum. Quin etiam si talis est functio media, eaque neglecta, quæ
in Physicis esse debebat demonstratio omnium prima, quippe de primo principio motus; ex alia pen
debit. Quare nescio mehercle quantum huic methodo tribuendum sit. Video sanè ad regulam illam
dici posse. Si nulla est operatio propria, sed omnes communes etiam principium functionis fore com
mune, sed vt ex communi propria concludatur, & in functione communi pateat forma separata, hoc
planè non perspicio, neque me id illæ regulæ docent: hactenus enim habeo, quòd etiam si functio sit commu
nis, nihilominus non obstat separationi substantiæ. Dices, at id regulis allatis non aduersari: neque enim
hoc excluditur. At, inquam, non interim patet modus, quae vbicunque hoc fatearis, semper vim minuis Ari
stotelicæ demonstrationis, vt efficiat id quod conatur, vel remotè, vel potius per accidens. Equidem
opinor ad inueniendam substantiam separatam motum non esse medium prorsus conueniens, sed ad
huc resolui posse in aliud, quod sit eo prius, accommodatum tamen ad id, vt tale medium nob. sese of
ferat. Cùm verò demonstratio ex primis bifariam sumi possit vel simpliciter, vel in genere, idest, in me
thodo in qua vsurpatur, vt nego motum esse medium primum, siue, vt rectius dixerim, proximum, sic
fateor esse primum in methodo physica. Sed ita se habere, vt insinuet nos in notitiam primi motoris
per se, in notitiam verò substantiæ separatæ ex consecutione, & ita nob. offerat principium, quod est quo
quomodo in corpore, & quod vt tale, per corpus definiri oporteat. cum verò primo motori accidat, vel
inhæreat esse separatum, sic ex motu inueniri substantiam separatam, neque sanè quae hoc sit accidens in
primo motore, quae enim talis sit, est natura prius, sed in hac methodo, gratia .s. considerationis, quia conside
ratur vt primus motor. Ita verò procedere mentem. Vt enim primus sit, & eiusmodi esse debet, vt non sit
virtus in corpore, neque mobilis, itaque explicatur per illud attributorum genus quod est ad aliquid, sed
priuans, & ita est huiusmodi methodi, cùm verò resoluatur in attributum quod est aiens, nempe χω
ρισόν, quod est natura prius, nobis autem posterius, iam degenerat in aliud genus, & affirmatione si
gnificatum, deposita habitudine ad materiam, efficitur meraphysicum. Proinde ex coni operatione, tan
quàm remota nihil obstabit, quominus separatum resoluendo concludatur. Itaque dicemus Aristotelem
censere ex propria functione proximè concludi formam separatam, sed nihil obstare, quominus in con
muni patefiat: talis enim vis est resolutionis, quæ ab accidentib. ad initia progreditur. Ergo medio vacat
demonstratio physica & nob. attributa separata in iis significat, quæ tametsi non re pendent ex mate
ria; nihilominus à nob. per ipsam concipiuntur & exprimuntur, neque certè natura, sed habitudine, quam
mens nostra ponit in ipsa, variata ex attributis physicis transformatur in metaphysica: nanque vbi pri
mùm referebantur ad materiam; per se ipsa posteà spectantur, id verò absoluitur in 12. primæ philoso
phiæ. Quapropter ea demonstratio quanquam exorditur à motu, in ea demum resoluens, quæ natura prio