744
turbabit, quòd motus sit in quodam genere; in alio termini qui fatearis affectiones præuias esse de prę­

dicamento qualitatis, formam pertinere ad substantiam; neque id absurdum reputes, vbi vna mutatio
nascatur
ex alia. Sed nob. quib. placet præuias affectiones ad substantiam quoque referri, varietatis hu­
iusce
caussa reddenda est: ea verò inde arcescetur. Etenim indiuiduum formæ attributum est, materię
diuiduum conuenit: quod in materia diuiduum est, id & caussa interualli existit, & caussa potestatis
quæ
per varios gradus ascendit ad formam. Indiuiduum in forma à ratione termini deriuatur: nam
terminus
per se indiuiduus est: atqui forma est terminus essentiæ, necnon terminus mutationis, quæ
sit
circum substantiam, qua terminus est essentiæ, id generatim conuenit omni generi formarum, seu
substantia
sit, sine poss, vt in quadam extrema differentia collocata sit, quam si uaries; rei quoque es­
sentiam
protinus immutabis. Animal in eo consistit, vt sit corpus sensu pręditum: nisi sensus accedat;
animal
non est; siquid item vltra sensum adiiciatur, vt ratio, neque item formalis eius ratio conseruabi­
tur
, sed transformabitur in hominem. Proinde animalis essentia tota manet in sensu, velut termino &
ita
est indiuidua: multò magis illæ indiuiduæ, quæ non constant è genere, neque constituuntur ex ac­
cessu
differentiarum, sed in iis idem terminus est, & cuius est terminus. cuiusmodi sunt illæ quæ liberæ
sunt
ab omni materia. quapropter in essentiæ notione veritas inest, quæ non opponitur falsitati: nan­
que
hęc in compositione versantur, at in essentia veritas est simplex, opponitur ignorantię, cùm quia
sit
indiuidua, vel mente tota concipiatur, vel nulla pars eius attingi valeat. Quantum pertinet ad id, quae

sit
terminus mutationis bifariam sumi valet, vel quae certam sibi pręfiniant magnitudinem, vltra aut citra
quam
consistere nequeant. Quòd igitur est extrema quędam magnitudo formarum naturalium, sic
indiuiduæ perhibentur. Secundò sunt indiuiduę, per se quidem, quia tota essentia cuilibet parti commu­
nicetur
, attamen eiusmodi vt materię priuilegio extendantur, & cum ipsa distribuantur in parteis, eiusmo­
di sunt omnium inanimorum formę: vel etiam sese in quandam subiecti sedem receperint, tanquam re­
ges
in arcem, indeque. per virtutem, non pręsentiam informent, & agitent vniuersum corpus, quales an­
tea
nos animas animantium perfectiorum constituimus. Quę cum materia diuiduntur, & prorsus ma­
teriarę sunt, habent idem principium, quod ipsę informant, & quod afficitur ad informationem: & ibi
accipiuntur
, vbi affectio pręuia pręcessit: itaque ad idem principium pertinet forma ad quod affectio,
præcurrens
, sed habitus illi qui ad animum spectant. Non dico nunc animi facultates quas idcirco Ari­
stoteles
habitus appellauit, quòd sine vlla promotione materię deducantur ad actum secundùm, nimi­
rum
sensus appetitus, & mens, quæ protinus operantur (operantur aut patiendo generatim) vt primum
sese
species obtulerit; sed habitus qui tractant verum, mens, sapientia, scientia, prudentia, & ars, atque
illis
oppositæ quæ recipiunt falsum: constant verò ex rerum simulachris, & notionibus has imprimi
phantasiæ
, ibique. retineri nos docet Arist. a Attamen nosse oportet, eas esse in phantasia, vel vt formas;


ita
verò afficiunt spiritus, & humores; vel vt simulachra, atque vt simulachra, prout variis modis afficiun­
tur
, vel quòd in diuersos fines instituantur, vel quòd sic, aut aliter componantur, & disponantur, vel
separentur
, & illustrentur, effici obiecta diuersarum facultatum, & producere habitus illos qui verum
spectant
, & illis oppositos, in quibus inest fallacia; proptereà respiciunt vnà phantasiam & mentem; sed
quia
nulla retinendi facultas est in mente, vt nos opinamur; idcirco scientia ad mentem, non vt habitus
se
habebit, sed vt principium, per quod essentias rerum contemplamur; habitus aut erit in phantasia,
seu
potius in eius instrumento, qui sunt spiritus, & humores; cùmque. accedant extrinsecùs; & ibi conser­
uentur
, tum verò sint formæ, & accidentia, & qualitates, & habitus esse censeo: ad facultatem verò co­
gnoscentem
esse vt ad aliquid, tùm quòd sunt simulachra rerum quæ sunt extra animam; tum item quia
sicuti
lumen est præsentia lucidi in perspicuò, b sic intellectio est præsentia formæ in animo, tum etiam

quòd
est perfectio & terminus potentię cuiusdam, atqui terminus in eo cuius est terminus, inest vt ad
aliquid
. c Oppones scientiam habitum esse ratiocinantis, & mentem in habitu dici. An, inquam, non

ita
nuncupantur, quae in iis aliquid imprimatur, sed cùm sint facultates quæ se habent in pati: & cùm pri­
mum
incurrerint in obiecta, suo munere funguntur; ex agilitate ad operandum, quomodocunque ope­
rentur
, analogicè vocantur habitus: etenim & talis conditio comitatur habitibus: facilius aut operan­

tur
, quo facilius in ipsa rerum simulachra incurrunt, tum verò incurrunt facilius, cùm obfirmata fue­
rint
, & ritè disposita. Ergo ex habitu notionum quæ insident in phantasia; scientiæ primò vocantur
habitus
, mox quia sint habilitates in facultate cognoscente. ex quibus sequatur agilitas ad prompte
operandum
. sic ex imaginum firmitate quasi materialiter, ex operandi facilitate quasi formaliter ha­
bitus
habebuntur. Itaque cum habitib. aliqua affectio soleat antecedere; si vera sunt ea quæ constituimus;
affectio
quidem habitib. animi præcedet; at cùm varia sint significata habitus, non efficietur necessa­
riò
, vt ibidem sit habitus, in quo præcessit affectio; sed in primo significatu tantùm, in secundo aut nil
vetabit
quominus in alio antecedat affectio, & ad aliud principium pertineat, atque id cui habitus ipse
tribuitur
: neque abhorret hoc à natura, vt in illo secundo modo habitus altiore modo dicatur, ac pri­
mo
, ac si primo fuerit accidens, & perfectionem suam consecutus fuerit per subiectum; posteriore sit
perfectio
subiecti; & præseferat quidem qualitatis imaginem & figuram dictionis, vt & cæterę formæ,
reuera
aut ex alio sit ordine; & essentiam potius imitetur. Potest res explanari exemplo valdè perspi­
cuo
: fingamus enim aërem denseri paullatim & densendo contrahere lucem, ab ea mox illustrari pelluci­
dum
: erit sanè lux in aëre per affectionem quæ præcurrit in ipso, & qualitas, & habitus, eademque ex
eius
præsentia in pellucido, veruntamen erit eius perfectio atque alio modo in aëre, alio in pellucido: in
mente
sola facultas inerit, quæ ab incursu imaginum prompta reddetur ad contemplandum, & agili­