| Buonamici, Francesco De motu 1591 | ||||||
|
638
simul, & ex semine, non ignarus ab Arist. a caussam reddi, cur animalia quædam è putri gigni non
possint, sed id specto nunc: esto quae fiat aliqua species, vt mus, & ex semine ex putri sit'ne eadem spe
cies; an similis. Tu eandem non esse probas ita disserens. Primùm, quia forma & materia se vicis
sim respiciunt, vna igitur immutata alteram quoque immutari oportet. Et cùm materia sit pars essentię,
mutata materia cum illa quoque essentiam mutari fatebimur. Quare dicetur ambiguè mus per propa
gationem genitus cum eo, qui sit ortus ex putri. Deinde quisque effectus ex cętera caussa pendet; qua
propter scientiæ, & demonstrationi subiicitur. at hîc vnus esset effectus, nec tamen caussa certa, quia
non solùm ex semine ortum ducit, sed ex putri. non ergo licet inferre caussam propriam, ex qua sit
aptus iste effectus. Ne igitur hoc sequatur quod absurdum est, confitebimur ea quorum non est ea
dem generatio, non esse eadem. Tertiò naturale & non naturale specie distinguuntur. Orta ex putri
non naturalia sunt; orta ex parentibus sunt naturalia: secum ergo specie disterunt: illa enim rarò fiunt;
hęc verò plurimum. Tum etiam natura nihil frustra molitur, nec quod superuacaneum sit. Si igitur
vnus ex his modis generationis sufficit ad speciem conseruandam; neque profectò; neque profectò caussa vlla fuit, cur
natura duplicem modum in muris generatione vellet adhiberi, & tam fuisse de hoc vno sollicita,
vt nihil aliud æquè curare voluisse videatur; ideoque. tot machinis & ingeniis eius conseruationi con
suluerit, perinde ac rueret cęlum, si species murium fortè deficeret. Quinto vbi termini motus dif
ferunt; differunt quoque mutationes, vbi mutationes, & res quæ fiunt per illas. Sed in his quę oriun
tur ex putri, & quæ ex semine propagatur; termini specie differunt: ergo & mutationes, & proin
de effectus: nam semen non est eiusdem rationis cum materia putri. Quòd si ad hæc respondeas, sat
esse, si terminus ad quem sit vnus, quae hoc ipso res efficienda determinatur: atqui, inquam, terminus
à quo, & terminus ad quem contrarij sunt: efficietur igitur, vt vni duo contraria sint. Quin etiam
si forma cognoscitur ex operatione, nec est eadem vtrisque muris operatio; nec igitur eadem forma.
Non esse verò eandem operationem liquet ex eo, quae ille qui ortus est ex putri, non gignit simile,
quemadmodum ille qui ex semine. Postremò, si quod genitum est ex putri esset eiusdem speciei cum
altero, haberet eundem generationis modum: atqui non habet, nec eiusdem igitur est speciei. Adde
bat item Philosophus b ea quæ generantur ex putri, non posse gignere aliud: etenim vel esset eiusdem
generis cum illo, vel alterius: non sanè eiusdem, quae sic etiam genitum fuisse oporteret illud primum:
non alterius, quia sic fieret progressus in infinitum; id autem maximè oppugnat naturam quæ sem
per tendit ad finem. Ergo non idem genus; nec igitur eadem ratio, neque species eadem.
a 10 sect.
probl. 15.
64.
F
Defenditur altera pars problematis, & diluuntur eę rationes quibus concludebatur eundem
effectum à diuersis caussis nasci non posse. Cap. LXIII.
G
HAEC sunt propemodum quæ in medio sectatores Auerrois afferunt, quorum mehercules pon
dus est maximum, sed non eiusmodi tamen, vt à forti Peripaterico sustineri non possit. Qua
propter experiamur vires nostras, & opponamus propugnacula quotum ope tantos ictus eludere va
leat vnius sectator Aristotelis. Quod igitur pertinet ad primam obiectionem. Scire conuenit mate
riam non esse vniusmodi, sed aliquam remotam, aliam verò proximam; proxima est quę nulla mutatio
ne indiget amplius; verùm proximè ex ea forma excuditur: remota indiget ádhuc aliqua mutatione.
Porrò mutatio materiæ videtur ad hęc capita referri ab Arist. c transfigurationem, appositionem, oblationem,
compositionem, atque alterationem ex quibus mutationib. apparet duplicem esse rationem materiæ remotæ; nanque
altera quidem remanet vniuersa in re, quę fit; altera verò quadam ex parte, primam dici volumus immi
nentem; alteram vocamus transeuntem. Ea sanè quae permaner, non nisi vna esse potest, quæ per varios gradus
ad extremum forma terminatur: transeuntem esse variam non inconuenit, vt constat in cibis: etenim ex pa
ne non minus quae ex carne fit sanguis, attamen, & si transiens est varia, retinet nihilominus in se partem
aliquae, quae sibi sit cum altera materia conis, veluti si architectus extruere velit domum regiam è lapidibus
& habeat in promptu multas priuatorum domunculas, ædiculas & tabernas, sed & maiore ex parte
lateritias cum paucis lapidibus ipse sibi materiam parat hæc omnia; veruntamen nihil aliud accipit ex
illis, quae lapides; ita natura terram productura facit ex homine, equo & lapide eam .s. partem sibi terræ
sumens, quæ continetur in ipsis, illa omnia sunt materia transiens; ibi lapis, hîc homo, & quod est terra
virtute, est materia proxima. Quamobrem ex multis atque adeò variis materiis remotis idem fieri
contingit, quae in illis communiter inest aliqua pars quæ fungitur officio materiæ proximę, sic euenit in
alimento. Cùm igitur ea, quæ fiunt ex putri. fiant per secretionem partis dulcis ab amara, & in vte
ro etiam menstruus sanguis sit ex secretione dulcium ab amaris; natura sibi sumente dulcem partem,
& relinquente amaram, dicam ipse eam partem dulcem in vtero, & putri materia contineri: itaque vt
ex ea parte fit animal in vtero, sic extra vterum ex parte consimili fieri posse. Ergo & diuersæ mate
riæ ad vnam rem constituendam concurrere possunt, si fuerint transeuntes, & cum eìusdem generis
materiæ portionem contineant, ex qua forma existit, eadem species conseruabitur, ac si materia sit
accipienda, velut essentiæ pars in definitione; efficietur, vt adhuc vniuocatio seruari possit eadem
materia retenta, quanquam ea quæ subiectum proximum generationis est, ad essentiam nihil attinet, sed
est substantiæ pars, vt existentiæ. Respondeo verò ad secundùm non omnes effectus ad quancunque