| Buonamici, Francesco De motu 1591 | ||||||
|
443
FRANCISCI
BONAMICI
PHILOSOPHI FLORENTINI,
Quæ via tenenda sit in explicandis elementorum motibus. Cap. I.
QVAE generatim ad motum naturalem & illius initià pertinent, hacte
nus ex posita fuerunt, & explicatum, vt materia & efficiens primùm,
deinde forma & finis producerent motum: vbi multa de loco dicta sunt,
quia non modica pars sit eius methodi quæ versatur in tractatione
motus. Sequitur nunc, vt cuiusque motus elementa speciatim perqui
rantur: neque n. satis est nosse caussas rerum generales, verùm etiam ad sin
gularia descendere oportet, vt iis quæ generatim tradita sunt, ad sin
gula contractis, plena sensilium rerum notitia comparetur. Quoniam
verò quę mouentur, aut æterna sunt, aut caduca, nobis verò notiora
hæc: illa, quae se extulere sublimius, obscura; atque adeò, vt earum quae sunt
alterius generis auxilio cadant sub mentem nostram; ante alia tracta
tionem eorum motuum aggrediemur, qui sunt rerum caducorum, quæ cum ex materia quæ simpli
citer est potestate, constituta sint, omne motionum genus excepta conuersione suscipiunt: nanque ea
duntaxat ęternorum propria est; & lationem & ortum atque interitum & incrementum ac decremen
tum, atque alterationem, è quibus cùm latio prima sit quae ab aliis omnib. flagitetur, & sit item rerum quæ
iam perfectę sint: quia tametsi mouentur elementa potissimum, cùm gignuntur: at nulla pars est eo
rum motus cui non supponatur iam aliquid in actu, & vt ita dixerim genitum: vnde etiam veluti vi
ta quædam existimatus est inesse natura subsistentibus omnib. Huc accedit, quod nullus propemo
dum ex Antiquis de motu meminit, quin ageret de latione, & conaretur è suis placitis initia motus
& quietis elementorum assignare. & quidem hic ob efficacitatem suam maximè tentare potuit ani
mum nostrum, nos etiam de latione caducorum in primis ex instituto disseremus. eam verò à natura spa
tij conclusimus aliàs esse rectam: quæ .s. super diametro fieret, quæ ab vniuersi centro ad ipsius extre
mum duceretur: eaque. duo naturalium motum terminos esse docuimus, atque illos quidem immobi
les, ad quorum alterum, quod est centrum, grauia secundùm naturam ferrentur; ad alterum verò ni
mirum ad circumferentiam, leuia in quibus secundùm naturam manerent: centrumque. omnino immo
bile, circum ferentiam aut mobilem sanè, verùm eodem modo semper se habentem: prætereà decre
tum à nobis olim fuit, quempiam esse motum naturalem cuius item caussæ præcipuè sint exquiren
dę. Hæc tantum, quanquam firmissima & prorsus irrefragabilia sunt: quippe quibus & ratio & sensus concor
diter; quorum vis omnium in philosophia naturali maxima ad persuadendum est, attestentur: tantum potiusquae
demonstrata, censebuntur esse accepta, nisi prius varias caussas quietis & motus in corpore naturali
ex Antiquorum placitis afferamus, atque acerrimè confutemus: etenim magnam vim ad persuaden
dum habet eruditionis existimatio, quæ maxima in ipsis de rerum principiis fuisse creditur, quae illarum
ortui viciniores fuerint: a aut enim illi omnem aliam caussam præterquàm naturam ipsam, motus & quie
tis approbarunt: aut quietem è naturæ scena sustulerunt. nil enim idem permanere diutius asseuerabat
Heraclitus, vt non eundem esse opinaretur equum tranantem flumen, dum ingrederetur, & postquam
egressus esset, b rursus constantissimè defenderunt terram perpetuo motu cieri. multa quoque alia de
loco ignis & terræ commenti sunt quæ ni sedulò retractentur à nobis, huiusce philosophiæ studiosum
vera prorsus intelligentia motus excludant. Itaque nos à sapientissimo præceptore moniti, tanquam veri
tatis exploratissimæ statuentes ea quæ monstrat sensus, & suadet vsus ipse, qui rerum omnium magi