| Buonamici, Francesco De motu 1591 |
|
25
in simili, non approbare. Ex quo efficitur, vt nonnunquam sic argumentatus fuerit Aristoteles.
Id ita euenit in hoc. Et in omnibus igitur. a Quia natura simplex est & vniformis, neque vites
suas remittit, nisi à contrariis affligatur; neque habet in se principium quoddam, seu facultatem
cuius ope nunc aliquid accipiat, respuat aliàs; neque cur id magis nunc quàm mox expetat.
cuiusmodi in homine reperitur quam voluntatem dicimus. idcirco semper nititur in summum
quod potest. Et cùm ea sit contrariorum vis, vt sese vicissim retundant; probabile quoque est
ipsam plus ab initio valere quàm in progressu; nihilominus, quia principio materia repugnat
& plagas quæ ab efficiente infliguntur, fortiter repellit; neque facilè induci potest vt deserat il
lam formam, qua cum diutius consueuit; minor est ab initio progressus. At verò cùm materia
bonum illud, quod ab efficiente obiicitur, cęperit degustare, libenter etiam cedit imperanti, &
quasi vires addens efficienti, magis proficit. (semper enim bene mobilior ad virtutem fit etiam
quodcunque incrementum sumpserit à principio) b ac si demum contrario dominetur efficiens
ad illum perfectionis gradum promouet, quem, vel in se habet, sibi simile in specie producens,
si fuerit vniuocum; (quicquid enim deficit, materiæ prohibentisque. vitio tribuendum) vel con
tinet virtute, & modo quodam præstantiore quàm si actu possideret tantum eo tempore confe
rens, quantum materia potest accipere. Nanque & id sensus ostendit esse duo caussarum gene
ra, quorum vnum sit vniuocum, vt cùm homo hominem gignit, alterum verò quod ab Aristo
tele nominatur actus, siue perfectio; siquidem vibex à baculo non sibi simili producatur. nun
quam prouehit vlterius: nisi fortè habilitas materiæ tanta fuerit, vt paullo momento possit im
pelli. Nam facilius est voluere globum quàm cubum. Itaque nihil agit vltra gradum suum;
efficiens quidem vniuocum nihilo plus contribuens quàm in se habeat; materia verò non acci
piens, nisi id quod ipsa substinere potest, vbi efficiens sit diuersum. ac siquando secus appareat.
cauendum est ne forte sit accidens: nanque album per accidens efficit animal, neúe etiam instru
mentum; huius verò proprium est, vt alterius virtute munitum moueat. itaque illius beneficio
plus multo potest quàm per se ipsum valeret. aut ne id propensioni materiæ sit adscribendum:
quia sæpe sit vt ipsa per se moueatur eodem modo, quo ab efficiente moueretur. c ideoque. paullo
momento plurimum impellitur. Proinde monebat Galenus d nonnulla exiguum consecuta
momentum maximos progressus interdum facere. quare etsi vera propositio; propter id quod
nascitur ex euento, facta dubia probationem aliquam postulare visa est: itaque sic confirmari
potuit. tum quòd eius oppositum tollit aliud principium quod est euidentissimum. omnes enim
fatentur vniuersa ex Deo esse, eumque. esse caussam omnium perfectissimam. atqui non valeret, ex
ipso sunt omnia, ergo est caussa perfectissima, nam dicet quanuis dicere posset aliquis, id quod est
perfectius, ab eo produci, quod est imperfectius, tum item si effectus quàm caussa perfectior esse
posset: diuidamus cogitatione effectum in duo, nempe in id quo secundum perfectionem adæquat
suam caussam, & in id quod exuperat: quæro vnde'nam habeat effectus ille exuperantiam, non
ex se: quia quicquid est in effectu, habet caussam, non à caussis: quia nihil dat, quod non habet
actu, seu virtute, Quòd siquando par fuerit, aut propemodum vtriusque contrarij robur & agen
tis & patientis, in tertium vtraque simul degenerant. Omnis verò efficientis promotio sensim
paullatimque. fit, vt non appareat vllo vnquàm tempore naturam ab extremo ad extremum facere
mutationem, nisi per certa & conuenientia media feratur. Nam sicuti bonus grammaticus ac
cipiens puerum informandum prius vocem componere docet; deinde monstrat vocum notas;
tum instituit ad orationem struendam, ad extremum tradit præcepta ornatè loquendi: sic natu
ra per debitos apparatus ab imo ad summum procedit. Neque tantum ordinatus iste progres
sus in rebus producendis obseruatur; verùm si ordinem quoque rerum spectes, ab imo quod
est propemodum nihil, ad summum per interualla conuenientia procedit. Cęterùm de hoc aliàs.
Nunc illud speculemur, quemadmodum natura efficiendo media transeat. Id autem accipien
dum nobis est, cùm in habentibus intentionem & remissionem, tùm in omnibus aliis mutationi
bus per se, quæ scilicet non pendent ex alia mutatione, etenim ex eo dexter cùm ego tibi sim, fio
sinister; non sanè, quia muter; sed quòd tu ipse moueris: at verò albus fio, aliquid ipse accipiens,
& in me ipso facta perturbatione. e De his ergo mutationibus loquor. In omnibus autem acci
pio per hæc tempora, quod pluribus posteà perpendetur, inesse necessario quædam media, seu
gradus quosdam, seu materiæ processus & potestatis, quibus ab imo & non ente ad summum &
oppositum perducatur, vt cùm à primo gradu ad octauum albedo sit prouehenda, natura à pri
mo ad secundum, mox ad tertium, & sic ordinatè procedendo producit albedinem. Hęc quidem
media sunt, quæ vocat Aristoteles. f ita definiens. In quod prius aptum natura est perue
nire id quod mutatur, quàm in quod vltimum mutatur, secundum naturam continuè mutatio
nem patiens, vbi mutatio vult esse continua, non intermissa; siquidem, vbi intermittatur, illud
momentum, in quo mutatio cessat, iam extremum est, quo res iam mutata est & existit, non am
plius mutatur. ac siquid ipsi respondeat, quod sit secundum naturam, idest forma: sin minus;