| Buonamici, Francesco De motu 1591 | ||||||
|
353
Erat hoc in mirandis, quòd amicus quidam super duobus scabellis, bicubiti spatio distantibus, col
locaret duos cyathos vitreos, vel cotylas figlinas, vnam hinc, alteram illinc, aqua semiplenas, & fu
stem imponeret, qui ambobus extremis in vtraque cotyla insisteret, post magno impetu fuste alio ro
bustiore in medio feriens illum frangeret, cyathi tamen non concuterentur, nec effunderetur aqua,
ne dum frangerentur. caussa quęrebatur huius euenti, eam, cùm ex eisdem principiis descendat;
ac superiora problemata; libuit etiam hoc loco philosophandi gratia subscribere. Fustis qui
imponitur, est aridus & fragilis, & eius crassitiei, vt à grauiore ictus facilè superetur, cuius fra
ctionem adiuuat, quae extremis paullulum insistens, idem propè est, àc si maneat in aëre suspensus; vn
de etiam maiorem plagam accipit, à nullo adiutus, quod vnà percutientis impetum retundat, quem
admodum monstrat Aristoteles, a vbi caussam reddit, cur laboriosius brachio sit inanem iactasse
manum, quae cum lapide. & cùm sit aliquantò productior; ob eam caussam ob quam productiores
hastæ facilius vibrantur, quàm breues: est enim virtus extentior, ideoque. debilior. Itaque adsunt om
nes caussæ, quæ amplificent fragilitatem; ictus maior, atque celerior, in medio, quod etiam suapte na
tura debilius est extremis, quippe quae plus distet à principiis sustinentibus, vt docuit Aristoteles.
b Cùm igitur vehementissimus sit, & celerrimus ictus, etiam celerrima fractio consequitur, & cum
fiat de loco superiore, medias parteis eadem celeritate deprimit; cùm illis propter continuitatem pa
riter attolluntur extrema; ideò spatium non superest oppressioni vasium in quibus est aqua. pro
inde neque franguntur, neque tantisper quatiuntur. AA. scabella duo, BB. duæ cotylæ; baculus
integer CC. D. medium, & locus ictus, CD. DC. duæ partes baculi. Ex his efficitur, vt quo
medium sit crassius, aut densius, per id etiam motus ægrius obeatur. inde per aërem citius, quàm
per aquas animalia mouentur, & facilius in aqua dulci, quàm in falsa merguntur. Itaque dum oleę
condiuntur exploraturi satis'ne salis impositum sit, obseruamus enatent'ne oua: nam si minus aliud sal
adiicimus, donec enatent. Et hæc ipsa resistentia in motu elementi caussa est successionis & temporis.
Quęritur an fiat motus in vacuo. Cap. VIII.
SI etiam interna resistentia facit, vt mobile per se moueatur, & habeat successionem; ergo & ani
malia & mixta & elementa, dum generantur, cùm intus obtineant, quod resistat, per inane
quoque poterunt temporis spatio concitari. Sic fiet, vt Aristotelica demonstratio 4. naturalis auscul
tationis allata pertineat solùm ad corpora simplicia, atque illa quidem, posteaquam genita fuerint: so
la enim hæc carent interna resistentia, veluti suprà dictum est. Quod sanè pronunciamus ita, perspe
ctis solùm vacui meritis atque mobilis, cęterisque. dimissis quibus vacuum ab Aristotele confutatum
est, & id præsertim, quod infinitum antiquiores philosophi posuerant. Cùm enim ibi nulli sint ter
mini motus; cùm etiam nulla vis ab aliquo mouente impressà: quippe quæ sine contactu & sine
medio communicari nequeat, aliaque. multa desint quæ motus necessariò requirit, planum quae à natu
ra vacuum abhorrebit. Nos igitur hæc a sermone nostro segregamus; illud agimus quod accipit
vacuum & mobile nuda, & talem resistentiæ motusque. caussam in vacuo ponimus. Verumenimuero
licet hoc loco animaduertere alias item caussas à quibusdam afferri quibus etiam in illo mobilium
genere significetur inesse resistentia quædam interior, aut exterior, vnde successio, & tempus in
consequendo suo cuiusque loco proficiscatur, atque adeò, vt etiam si elementum iam genitum in vacuo
versetur, illud itidem, non sanè mutatum, hoc est, temporis puncto locum suum adeptum, sed motum iri, hoc est,
in eum locum tempore peruenturum credere possimus; spatium, videlicet, solùm ab omni sensili qualitate
secretum, quod inter vtrosque terminos motus interiicitur, à quo & ad quem; prętereà distantiam rei,
quæ mouetur: nam, dum ipsa prius summam anteriorem sui partem mutatur, aliud spatij punctum quae secun
dùm posteriorem occupat. Quantumuis ergo sit vacuum, nihilominus in eo fiet motus. Confirmant
propositum, hoc modo. Fingamus enim lapidem qui nunc est in cęlo, per vacuum ad terram vsque deferri.
Verùm sanè est, si dicamus lapidem esse nunc in cęlo, mox illum ipsum esse in terra. Quæritur nunc
an idem sit temporis punctum quo est in vtroque termino, aut potius aliud: idem dicere prorsus est prę
ter opinionem, si alterum esse dicatur; at inter quælibet duo puncta tempus interuenit. Igitur illa mu
tatio temporis interuallo fuit absoluta; ob eamque. caussam motus antecessit. Postremò corpus cęle
ste per medium aliquod plenum non mouetur, & tamen in tempore agitatur. Itaque non medij qualitas,
sed spatium ipsum per se sufficiet ad præstandum motum in elementis. Hæc si ita se habent, nulla pror
sus necessitas vrget, vt medium intercedat, quod in elemento motum efficiat. Ita fiet, vt admodum lu
brica reddatur Aristotelis demonstratio qua conatus est vacuum è rerum natura tollere. Hæc enim
ipse accipiebat super quibus suam strueret demonstrationem (redigam enim rationem illam ad pauca.)
Primùm quidem mobile tardius citiusúe moueri, quo magis aut minus illi medium resistit. Ex quo
efficeretur, vt, si medium nil prohiberet, in eo velocius tardiusque. non fierent: quamobrem neque motus; sed, si
fortè mutatio, quae inter alia sic à motus distinguimus, quae in ea nec tempus, nec successio reperiatur.
Prętereà tantam esse proportionem temporis ad tempus, quanta est resistentię ad resistentiam, vt puta: si magis hoc
resistit quae alterum, vt duo, tanto quoque tardiorem motum futurum tanto que. plus temporis requisiturum