| Buonamici, Francesco De motu 1591 |
|
273
catione accipi, quod est in subiecto, sed quod non est neque pars essentiæ, neque principium.
Deinde tametsi genus ab Auerroë nuncupatum est, non esse genus vniuocum, sed genus ad vnum:
proptereaquòd hoc esse rei substantiam significat, sed quia diuersis modis id præstat, vniuocum
esse non potest: significat enim modò substantiam simpliciter, aliàs substantiam quantam, substantiam
qualem. Si etiam opponas Alexandrum referentem eiusmodi quæstionem ad accidens. respon
det cum Auerroë, quæstionem ab Alexandro constituram non esse demonstratiuam, sed diale
cticam. Atqui hanc esse accidentis, sed demonstratiua generis est, vt diximus: ita enim dialectica
quæstio distinguitur à demonstratiua; cùm dialectica sit de his quæ mens nostra rebus attribuit,
veluti sunt accidere cuipiam, esse genus, & definitionem illius, & denique de secundis, vt aiunt, in
tentionibus: quæstio verò demonstratiua de rebus, vt sunt extra animum; ea verò non potest esse
de eo quod est actu. siquidem cum demonstrationes, tum etiam definitiones ab illo significato eius
quod est, mentis ope segregentur. Ergo esse quod demonstratiuæ quæstioni subiicitur, est essen
tia & substantia, non accidens. Sic defenditur in vtranque partem, quæstionem sit'ne res, esse ac
cidentis simul, atque substantiæ. Equidem etsi non receptam fuisse video sententiam hanc, quia
tamen nec à quoquam confutatam esse obseruo, nec ad rationeis pro hac parte quicquam dictum
esse comperio; non ab re item fuerit, nisi fallor, hæc omnia diligentius explorare. Mihi verò
plura succurrunt quæ contrà afferri queant. Neque enim probare possunt. quòd quæstio illa quæ
primo loco tractanda proponitur, eò tendat, vt cognoscamus, an sit verum. Nam verum esse est
modus eius quod est. Atqui modo semper supponitur eius notio cuius est modus. Deinde non
possum intelligere, quod sibi velit illud, veritatem quæ primæ quæstioni subiicitur, esse veritatem
propositionis; nisi quòd eius veritas in complexione posita sit; opinor, quia statuatur in ea verum
hoc esse. Verùm si ita constituit; omninò quæstio dialectica de eo quòd sit; modo definietur, &
tamen Aristoteles simpliciter concludi docet, an hoc sit. Deinde resolueretur illa quæstio in aliam
priorem, an, scilicet, hoc sit: aut igitur prima quæstio dialectica non esset ea qua quęritur sit'ne
aliquid, si ita formetur, vt Zimarę placuit, contra illa quæ decreuit Aristoteles in Topicis; aut
si prima est inter dialecticas: in aliam resoluetur quę erit Analytica necessariò (alterutram enim
esse oportet) an hoc, scilicet, sit simpliciter; & tamen apparet in eodem ordine collocatas fuisse
taleis quęstioneis an sit simpliciter, & an sit verum, in Topicis ab Aristotele. Nam si foret
alia quæstio, aut esset generis, aut definitionis, aut proprij, aut plures essent, quàm quinque pro
blematum dialecticorum fontes ab Aristotele assignati, neque enim genus, aut definitio potest esse verum;
significat enim id quod in alio, & est transcendens, neque proprium, quòd ita non esset quęstio prior
generis quęstione, sed posterior. concluditur ergo de simplici inhęrentia prędicati. Si velit nunc
Zimara quęstioneis has esse complexas, & ideò continere veritatem propositionis, idest, complexam,
quæ falsò opponitur, cùm cęteroqui veritas simplex opponatur ignorantiæ; vt facile dabimus,
sic eum dicemus, in sua oratione dissentire, & contra ea quę ante dixerit, dicere. Illud etiam quod
adiecit, id quod est dici tanquam genus, & significare substantiam, quia prædicetur vt ad vnum,
non satis sibi constare puto. quandoquidem si commune prędicetur vt ad vnum, est posterius suis
partibus, nec cuiquam potest esse substantia. si vera sunt ea quæ de communi ad vnum libro prio
re decreuimus. quinimmò cùm ab eo de quo prædicatur, reipsa nihil differat (hoc enim mox ape
rietur) & est substantia, & est homo, & est equus. quocirca quærere an equus sit, est quærere de
actu equi primo, qui nullam notionem communem pręsefert. quare non prędicatur vt genus. Potuit
illum persuadere fortasse dictum Aristotelis 2. Post. vbi quæstionem sit'ne res, Aristoteles caus
sæ quęstionem statuit, & docuit ex cognitione ipsius quid est, nos etiam rem esse cognoscere, quasi
verò eadem sit vtriusque rei quæstio. Sed in eo deceptus est, quòd est quæstio sit'ne res, veluti
obiecti, quod cùm sensile sit, & nob. notum, mentem nostram ad cognitionis suæ cupidinem inflam
mauit. caussa aut quæritur, vt medium, quo quęstio dissoluenda sit. quæ quidem terminus est re
solutionis; sed non scientię, illucusque enim mens nostra dissoluendo progreditur. sed non termi
natur eius progressus, si discere velit. quandò nos caussas rerum inquirimus, vt cognitas, effecti
bus applicemus, & vt per resolutionem caussas inuentas, cum effectis iterum componamus, sed
terminatur nihilominus inquisitio medio; quia caussa cognita, in illa quoque perspicuus euadit
effectus. atque id ex consequenti, quasi, sic progrediatur nostra mens, vt medicus, qui optimę fœ
minę colorem viuidum restituturus purget corpus à malis succis, nec quicquam amplius efficiat:
nam purgato corpore color ex consecutione reparatur. At caussis aliquid addit ipsum compo
situm, siue effectus & esse, nempe sensilem materiam, quę caussę locum in scientia non obtinuit, sed
obiecti: sic est quęstio, si est quęstio ipsius quid est. Neque tamen idem est esse & quid est. Et quo
niam suę caussę firmamentum maximum opinabatur, quòd in ea quęstione non quęreretur de eo quod
est esse actu: nanque ab hac notione separantur definitiones, atque demonstrationes; etiam in hoc
peccauit, nisi fallor; quia, siquando pronunciauit hoc Aristoteles, vt fecisse videtur, 7. Met. de
singulari & indiuiduo verba fecit. actum vniuersalem non reiiciens, quatenus in philosophia na