| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
72
supra, aliam vero infra: supra eam esse, quam habitamus:
alteram, quam incolunt illi, qui aduersis pedibus nobis nitun
tur (hos Antipodes vocant) putant esse infra: hæc quia obie
ctum aerem propter planam latitudinem suam diuidere, &
secare non potest, non mouetur: magis ipsum aerem præmit,
atque condensat: quemadmodum omnia lata, & plana cor
pora facere consueuerunt, quæ non modo ab aere, sed ne auen
tis quidem depelli possunt propter firmitatem: sed potius con
tra nituntur, & ventorum impetum, ita frangunt, vt quie
scat, qui à nullo, quod contra nitatur, alias impeditus exitum
inuenit, & libere volitat: aer, qui est terræ subiectus, liberum
atque patentem exitum non habet: ideo per omnem inferio
rem terræ amplam extremitatem diffusus, cum apte locum
mutare non possit, conglobatus quiescit. Hinc fit, vt stante in
feriore sub terra aere, etiam terra ipsa supra aerem posita
immota quiescat. Posse conglobatum, & quietum aerem ma
gnum pondus sustinere, multis rationibus docent hac potissimum,
quod exercitus, quantumuis numerosi, super inflatos vtres,
in pedibus stantes aliquando latissima flumina tranauerunt.
Sed primo ab hac opinione nihil concluditur, nisi prius ter
ra esse lata, & plana demonstretur, quod cum factum non sit,
immo potius terra alterius esse figuræ videatur certè ob eam
causam terra non quiescet. Mundi enim, qui rotundam figu
ram habet infimus locus, qui deorsum dicitur, est centrum, ad
quem omnia grauia natura feruntur, & supremus est cæli lo
cus, quo omnia leuia suopte naturali impulsu, ac propria spon
te tendunt, quapropter necesse est, vt locus vterque, tam his,
qui a nobis habitatur, quam his, quem Antipodes incolunt,
sit deorsum, & cælum sit sursum. Apertum est etiam, in qui
buslibet terræ locis alios, atque alios esse Orizontes, & alia,