| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
Exitus argumentorum, quibus Themistius Aristote
lis definitiònes labefactare conatur, dum grauia, &
leuia definit, explicatur. Cap. XXXIII.
RATIONI consentaneum est, vt postquam vidimus,
quæ Themistius aduersus Aristotelem scripsit, ex dua
bus hypothesibus capite vigesimonono positis, Themistij
argumenta diluantur. Cum ergo dixit; terram in aere suspen
sam deorsum non ferri, & ideo non esse grauem, respondet Auer
roes, & argumenta in Themistium mirabiliter retorquet.
Palma (inquit) hiemis tempore dactilos non edit; ergo palma,
tunc non est palma: quod est tam falsum, quam falsissimum.
Falsum ergo erit Themistij dictum; terra in aere suspensa non
descendit: ergo non est terra, cum non descendat; & ignis apud
nos genitus, & quo minus ascendat impeditus, ad superam huius
mundi oram non attollitur: ergo non est ignis, cum non ascendat: &
terra, quæ stat in centro non mouetur ad centrum; & quæ est
extra centrum non quiescit, nisi impediatur: ergo non est terra, cum
non quiescat. Et ignis sub luna ad lunam non attollitur; et est ignis
& leuissimus, & idem ignis extra suum naturalem locum non
quiescit, nisi impeditus; ergo non est ignis; ergo definitiones de iis
omnibus non dicuntur, de quibus dici debent: immo de multis di
cuntur, de quibus fas non esset, vt dicerentur: vt de elementis in
suis naturalibus locis quiescentibus; quæ ibi nec grauia sunt, nec
leuia, nec mouentur; et de elementis, quæ grauia sunt, & leuia,
aliquando tamen, cum impediantur, extra proprium locum quie
scunt: cum hæc omnia falsa sint, per omnium argumentorum in
ficiationem singula diluuntur, quippe quod hæ definitiones solam
energiam, & facultatem sine aliquo perpetuo actu significent.