41
sunt, sed ad superiora elementa comparata grauia dicuntur,
ad
inferior a leuia censentur. Has grauium, & leuium defini­
tiones
Aristoteles edidit tum primo cæli, tum quarto eiusdem.

Platonis, & cæterorum error in definitione gra­
uium
, & leuium ab Aristotele demon­
stratur
. Cap. XXIIII.

In his definitionibus Aristoteles Platonem, & cæteros
hallucinatos
esse putauit: quia, cum ad huius rei tractatio­
nem
accesserunt, quid absolutè graue, & quid absolutè le­
ue
sit, prorsus non expresserunt; sed de grauitate, & leuitate
ita
verba fecerunt, vt, cum duo proposita corpora fuerint, quo­
rum
vtrumque grauitatem habuerit, sed maiorem alterum,
& alterum minorem, vtrum eorum aut grauius, aut leuius
esset
exquirerent, & nullam corporis, aut omnino grauis,
aut
vndique leuis mentionem fecerint: quippe qui omnia cor
pora
, quæ sub cælo existunt, grauia tantum esse crediderint,
quorum
tamen nonnulla grauiora, nonnulla verò leuiora, vel
minus
leuia esse voluerint: & quæ minus grauia forent, leuia
nuncupauerint
non absolutè, sed ad alia comparata, vt ferrum
ligno
grauius dici solet, lignum ferro leuius: cum tamen natu­
ra
leue non sit lignum, sed ponderosum vt ferrum, ideo vtrum
que
graue, & propriis ponderibus libratum deorsum suopte
nixu
fertur.

Videmus tamen ignem semper esse leuem, inque superio­
rem
totius mundi oram semper ascendere: terram semper esse
ponderosam
, & in locum inferiorem numquam non descen­
dere;
quod hæc absolutè grauia, & omnino leuia sint, & non
in
comparatione ad alterum.