40
condensationem aqua separatur; & corpus aut grauius, aut
leuius
fit; vt est aut rarius, aut densius: compressione enim res
fiunt
grauiores, & extensione, ac rarefactione leuiores. Huius
opinionem
hæc inter alia sequuntur absurda, vna quæque ma
gnitudo
tam & si comprimatur, nullo modo fit grauior, vt con­
pressa
bombix, & lana nihilo grauior est, quam si extensa sit.

De ortu, & interitu eorum omnium, quæ sunt sub luna, de
que
mutua elementorum commutatione, cum vnumquodque
elementum in vnumquodque elementum immediatè vicissimque
commeat, quæ ab Empedocle omnino euertuntur, nihil est quod
hoc
loco agamus: quoniam hæc huius nostræ disputationis
extremos
fines transgrediuntur: ideo his contenti ad alia pro­
gredimur
.

Quomodo Aristoteles grauia, & leuia definierit.
Caput XXIII.

ARISTOTELES ratus cælum esse sui vndique simi­
le
, & in orbis absoluti speciem efformatum; propterea
mundum
habere extremum, & medium; cæli extre­
mitatem
sursum esse censuit, quæ situ etiam superiorem locum
obtinet;
medium autem mundi dorsum esse voluit, quod infe­
riorem
orbis plagam occupat, ideo leue simpliciter, & non in
comparatione
ad alterum id esse credidit, quod ad cæli extre­
mitatem
, hoc est sursum naturaliter euolat, quò postquam
peruenerit
, illico quiescit, vt ignis: quod autem suopte nixu
deorsum
, & ad mundi medium semper inclinat, ad quod post
quam
descenderit, stat immotum id, per se, & omnino graue
appellare
voluit: elementa media, quæ supersunt, aer, & aqua,
de
Aristotelis sententia absolutè grauia, & omnino leuia non