Idcirco FRANCISCE Med: Magne Dux quem
COSMO Parenti optimo, & felicissimo supersti­
tem
esse voluit immortalis DEVS, vt te Etruriam
administrante
, ac regente magnum & triste illud
desiderium
quod in cælum reuertens vir ille diui­
nus
vniuersæ huic prouinciæ reliquit sui, leniatur,
& eius Ciuitates pergant felices esse, quod tu tan­
to
Patre dignissimus filius & propterea etiam reip.
regendæ scientissimus iis præsis. Ego quoque non
modo
omnibus his causis motus, sed etiam quod
mihi
benignè semper facis, & quod à studiis litera­
rum
non abhorres, & quod ad iudicandum de alio
rum
scriptis multum habes ingenii, tibi donandum
librum
, quem de rerum grauium & leuium motu
scripsi
tuoque nomine modo tuo probetur iudicio
diuulgandum
statuo. Nam si meæ vigiliæ acer­
rimo
tanti Principis iudicio respondebunt, reli­
quorum
omnium iudicium, quod de me futurum
est
, non pertimescam. Te vero Flos Italiæ Princi­
pum
lectissime, qui in omnibus tuis actionibus pa­
trium
animum, virtutem que capias, & eius huma­
nitatis
, probitatis, consiliorum effigies cunctis re­
lictus
filius iudicaris, non est quod multis verbis
orem
, vt hoc meum opusculum libentissimo ani­
mo
accipias, namque te tua sponte facturum esse
scribens
confidebam, literarum enim studia, ea­
que
colentes apud te in tanto sunt honore, vt pa­
trocinio
primum tui num quam satis laudati Patris,
deinde
tuo ad spem pristinæ dignitatis, quæ alio­
rum
culpa penè tota fuerat amissa literæ, videantur
in
Etruria reuixisse: Etenim nemini obscurum esse