| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
Contra Pithagoram, & alios, qui terram moueri, & cæ
lum quiescere docuerunt, infra capite tertio secundæ partis,
& deinceps (diuino fauente numine) disceptare conabimur:
contra hos, & alios veterrimæ classis Philosophos Aristote
les disputator acerrimus acerrimè disputauit libro octauo Phy
sicorum à particula vigesimaprima vsque ad vigesimamsepti
mam, ab Aristotelis propriis fontibus ea, quæ hic desideran
tur, haurire vos decet.
Quam difficile sit definire tum graue, tum leue,
& quæ sit causa difficultatis. Cap. XVII.
NVMERO autem eorum corporum inuento, quæ sim
plicia sunt, & recto motu naturali mouentur, inuesti
ganda diligentius est tum grauium, tum leuium defi
nitio; vt intelligatur, quid sit illud, de quo disputatur, vtque
demonstrationis principium habeamus; quod nil aliud esse,
quam definitionem alibi docuimus: Huius definitionis inuen
tio non satis commoda est: quippe quod via, & ratio, quam
tenere in scientia tradenda, & in quauis re definienda debe
mus, ab illustrioribus, & notioribus nobis rebus ad eas, quæ
natura illustriores, clarioresque sunt, progredi soleat: vt scri
psit Arisioteles libro primo Physicorum particula secunda:
at qui nobis clariores illustrioresque sunt actiones facultati
bus, vt idem libro secundo de anima particula trigesimater
tia: eam ob rem ab harum facultatum actionibus prius expli
candis ad facultates ipsas posterius contemplandas progre
diendum foret, id quod nunc fieri nequit; cum harum faculta
tum actionibus à maioribus nostris non sint imposita nomina,
nisi fortè quis leuitatis, & grauitatis actionem esse existimet