| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
16
tia: quapropter vel in infinitum, quod cane peius, & angue
natura odit, progredi opus erit, vel terram in centro natura
quiescere concedendum; si terra in centro natura consistit, er
go ad centrum natura mouetur: quod de terra diximus, de
cæteris omnibus elementis audiri volumus, ergo terræ, & cæ
terorum omnium elementorum motus est naturalis, ergo ele
menta vi, naturaque propria de loco ad locum concitantur;
quod probandum suscepimus.
Contra Empedoclem, qui dixit terram à celeri
cæli conuersione prohiberi, quo minus
moueatur. Cap. IX.
Sed quoniam nostram sententiam stabilire minimè vale
mus, nisi prius falsas aliorum opiniones, & si non omni ali
qua saltem ex parte confutauerimus, nam easdem omni
no confutare nostra non interesse supra diximus; breuibus at
tingendum est, & veluti celerrimo quodam cursu per quorum
dam opiniones transeundum, ac videndum quid de elemento
rum natura, motu, & quiete crediderint ij, qui Aristotelem
præcessere Philosophi: nam in hac re sicut in cæteris valde dis
sentientes fuerunt.
Empedocli, propterea quod dixit, terram non moueri, eius
demque motum à celerrima cæli conuersione prohiberi, quo
minus fiat: hæc incommoditas, accidit: quod si cælum in orbem
celerrimè non conuerteretur, terram eò natura ferri necesse
esset, quo nisi concitata cæli conuersio eamdem impediret, spon
te proficisceretur: at locus illæ, quo terra tenderet, per infi
nitum interuallum non distat: quia nulli dubium est, quin infi
nitum pertransiri minimè queat: Itaque terram aliquò natu