272
At cælum vt cælum, nec dimensionibus, nec ortui, nec inte­
ritui
subiicitur; perindeac Socrati, vt animal est, multa insunt,
quæ
non insunt ei, vt homo est, & Socrates: habet enim So­
crates vim sentiendi, ratione, qua animal, non autem ratione,
qua
homo: ita & cælum ratione, qua corpus non pauca habe
re
videtur, quæ de eodem vt cælum nulla ratione dicuntur.

Vniuersalis ergo Aristotelis demonstratio, ex vniuersali­
bus
propositionibus conflatur.

His hanc quæstionem absoluimus, in qua diuertisse ab re
fortasse
non fuit: vulgatum propter illorum errorem, qui hisce
de
rebus minus rectè senserunt. Si cui nostræ disputatio­
nes
, vltra quam satis est, processisse videantur, meminisse opor­
tet
, disputationem longam non esse, in qua, quam quam multa, ne­
cessaria
tamen dicantur: vt illa breuis non est, in qua, licet pau
ca
, superuacua tamen referuntur, & nos hæc grauissima, il­
la
quidem maximeque vtilia, atque difficilia neque propter
occupatos
homines, neque propter delicatos disputauisse; sed
propter
eos, qui sunt amore philosophiæ accensi, illius que ar­
dore
flagrant, qui sese in literis ab diderunt, & omne studium
veritatis
indagationi dicarunt: his certè nulla disceptatio lon­
ga
videri possit, quæ de rebus maximis, & vtilibus, & ad co­
gnitionem
pulcherrimis habeatur, quantumuis plura dispu­
tentur
: & nulla breuis in qua præter paucula verba, vt scopæ
dissolutæ
, nihil aliud inueniatur. Valete ergo candidissimi
lectores
, & Borrium vestrum vobis omnibus deditissi­
mum
hisce de rebus, abditissimis illis quidem pro
suo
captu, ac modulo disputantem,
vt
par est; amate.

FINIS.