271
Reprehendendus est ergo Alexander, qui Aristotelem in­
dignum
qui reprehendatur, reprehendendum est ratus.

Auicenna rebatur hanc Aristotelis demonstrationem pec
care
in materia: quippe quæ vel generatim concludit, omne
quod
mouetur ab alio destincto moueri, vel particulariter: si
particulariter
, ergo non omne, quod mouetur, ab alio distincto
mouente
mouetur, sed aliquod tantum: si generaliter, ergo om­
nes
propositiones, ex quibus conclusio nascitur, futuræ sunt vni­
uersales
: quoniam vniuersalis conclusio non nisi ab vniuersalibus
propositionibus
gignitur: at non sunt vniuersales omnes propo­
sitiones
. Ergo nec conclusio futura est vniuersalis: minor pro­
batur
, ait enim Aristoteles, parte altera quiescente totum quie
scit
, id quod probatur ex sexto libro Physicorum: omne, quod
mouetur
, est corpus continuum, & in omnes partes diuiduum, id
non
est vniuersaliter verum, quia cælum mouetur, quod tamen
est
indiuiduum: si enim esset diuiduum, particeps esset diuiduæ
materiæ;
quæ cum causa sit interitus illius, in quo est, cælum inte­
ritui
obnoxium esset, cui reclamat Peripatetica schola. Vitio­
sam
ergo esse Aristotelis demonstrationem ratus est Auicenna.

Auerroes, qui in Aristotelem erroris notam, nec leuissi­
mam
illam quidem, ab alio quouis inuri non patitur, sed eun­
dem
ab omni iniuria numquam non vindicat, ne in hac parte
ab
eodem indefensus relinquatur, hæc Auicennæ argumenta
explicare
nititur, & ait. Cælum non vna tantum ratione, sed
duabus
, iisdemque diuersis considerari potest: primo modo vt
cælum
: secundo modo vt corpus: cælum vt cælum quiescere non
potest
, nec est diuiduum, sed cælum vt corpus quiescere potest,
& est diuiduum, & cælo vt corpus est, cætera omnia ascribun
tur
, quæ corpori vt corpus est, dantur: est enim corpus quia cor
pus
demensionibus subiectum. Ergo & cælum quia corpus.