256
uinorum in principio: hæc tandem fiet leuis: hic prior ignis
posteriores
generat: hæc forma ignis prioris leuitatem ef­
ficere
potest, & leuitatem aliquanda faciet: forma enim
ignis
, quæ est substantias est prior leuitate, quæ est accidens:
ergo
forma ignis prius quam fiat leuis, potest fieri leuis,
& fiet. Hæc eadem forma ignis alterum ignem generans,
leuitatem
facere potest, & tum in suo igni, tum in alte­
ro
igni generando leuitatem faciet in se quidem, quia acci­
dentia
propria ex propriis specierum principiis manant, vt
ad
risum propensio ex participatione rationis, quæ est huma­
speciei principium primam sui ortus originem repetit; ho­
mo
enim est adrisum propensus, quia est rationis particeps:
natura
saltem, & si non tempore prius, in altero autem, quia
agens
dans formam, dat consequentiæ formam octauo Physi­
corum
commentatione trigesimasecunda.

Ex his argumentor. Mouens, vt mouens per se, & primo
mouet
mobile: per se saltem & si non primo mouet hoc mobi­
le
: hæc propositio est ex prima hypotesi vera; cui hanc addo.
Forma prioris ignis est mouens, vt patet ex secunda hypothesi,
ergo
forma prioris ignis, vt mouens per se & primo mouet pri
mo
mobili: per se saltem & si non primo hoc mobile mouet:
argumentum
est intertio primæ: cui addo.

Sed eadem forma est mota, vt ex secunda hypothesi patet,
mouetur
enim dum fit leuis, & mouet, dum leuitatem facit:
ergo
eadem forma, vt mouens, semetipsam mouet, vt mota est
per
se saltem, & sinon primo: ergo elementum non mouetur
à
se per accidens, sed per se; immo eadem forma eiusdem sim­
plicis
elementi à se per se mouebitur, quod est absurdum.

Ne quis dicat, id verum esse in generatione vniuoca, & non
in
generatione æquiuoca, aut id in æquiuoca generatione ve-