| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
251
eo modo, quo ab Aristotele libro septimo Physicorum augen
tur, & minuuntur, & quomodo à nobis supra aucta, & minu
ta fuerunt, quæ omnia sunt tam falsa, quam falsissima: er
go grauitas infinita non datur.
Hinc necessariò sequitur, vt si neque grauitas, neque leui
tas sit infinita, nullum omnino corpus siue graue, siue leue esse
infinitum: finita sint igitur oportet omnia grauia, & leuia
corpora, & finitum necesse est vt sit illud spacium, quod inter
lunam, & mundi centrum intercipitur, vt à finitis corporibus
finitæ magnitudinis finito tempore peregrinetur.
Auenpacis argumentum ad æquam lancem expen
ditur, quod quarto Physicorum ab Auen
pace texitur. Caput XIX.
CONTRA eam Aristotelis demonstrationem, quam
secunda parte adduximus, & qua medii necessitatem
Aristoteles probare nititur; grauiter, & acutè agit
Auenpaces: ostendit que eamdem esse sophisticam, atque fal
lacem, vt refert Auerroes libro quarto Physicorum commen
tatione septuagesima. Sicut in motoribus (ait) globorum cæ
lestium, vbi nullum est medium resistens, nihilque, quod eorum
motum impediat, velocitas motus motoris excellentiam inse
quitur, ita etiam in elementis descensus velox grauitatis excel
lentiam consequetur, & velox ascensus leuitatis vim comita
bitur: igitur per se grauius eò velocius mouebitur, quod est
minus graue æque graue, æque velociter citabitur: per acci
dens autem contingit corporum sublunarium simplicium mo
tum impediri à medio, quod ægrè diuiditur, propterea resistit,
& motus velocitatem impedit, ideo non sequitur: rarefacto