| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
6
disputationis mare, vastum certe erit: in quod si semel tan
tum vela pandere cœperimus, longa nobis erit, & grauis ex con
certatione iactatio: nec nisi post longos errores ad illam no
bis optatissimum naturalis veritatis portum veniemus.
Vniuersæ disputationis in suas partes distri
butio. Cap. IIII.
DISPVTATIO ergo tripartito distribuetur: prime
voces, quæ sunt in quæstionis capite, ancipites explana
buntur: id quod ab re fortasse non fuerit: propter Ari
stotelis sententiam libro primo de interpretatione his verbis
conscriptam. Voces sunt animæ notionum interpretes; & ani
mæ notiones sunt indices illarum rerum, quæ sunt extra ani
mam: quò fit vt qui voces non explicet, in æquiuoco laboret; enu
cleandæ sunt ergo voces, illarumque obscuritas illustranda, si
quod ancipitis, & obscuri habeant: iuxta sententiam Ari
stotelis libro primo de Cælo, particula decima supra centesi
mam, & non raro alibi: hinc etiam fit, vt qui tum voces, tum
animi notiones intus, & incute nouerit, de rebus disertè eloqui,
& scribere valeat: Secundo Peripatetica sententia, postha
bitis atque in alium locum reiectis aliorum opinionibus, confir
mabitur: ne quis credat nos animo explodendi mendacij po
tius, quam confirmandæ veritatis, manum ad scribendum ap
pulisse: Tertio argumentorum quorundam exitus explicabi
tur: ex quorum explicatione meridiano sole clarius, cuilibet
apparere poterit, quid de aliorum sententiis sentiendum sit:
quod si ex voto non successerit, vt argumentorum nexus solua
tur, gladio perinde ac Gordianus nodus incidetur: ne Peripa
teticæ veritatis hostes eamdem in hac parte labefactare au-