231
causæ sunt quidem sed non motus alicuius, verum aut maioris
aut
minoris velocitatis, & tarditatis in motu, quæ enim lata
sunt
, quia multum amplectuntur, non semper sed diutius susti
nentur
, quia non facilè nec cito, sed ægrè ac tardè quod subie
ctum
est tandem disrumpunt.

Exitus nouæ quæstionis explicatur.
Caput XI.

Ex quibus nouæ quæstiones intrego nascuntur: si aer, &
aqua
sunt in proprio loco graues, cur nos tantum pon­
deris
non sentimus, quantum illud est, quod nostra capi­
ta
præmit? cur aues per medium aerem volantes ab aeris gra­
ui
pondere non comprimuntur? Cur ab eo compressæ, aut deor­
sum
non truduntur, aut non suffocantur? Cur pisces per ocea­
num natantes, & etiam profundas oceani partes petentes nec
hilum
quidem ponderis, & grauissimi sentiunt? Si ergo gra­
uis
est aqua, si grauis est aer, quomodo effugiemus; quin illo­
rum
pondus sentiamus? si verò hæc duo elementa nec grauia
sunt
, nec leuia in suis locis, quomodo effugiet Aristoteles, quin
ipsæ
pugnantia dicat?

Respondeo hanc vnam ob rem nos ab aeris pondere non præ
mimur, à quo nec aues volantes, nec pisces natantes ab aqua
premuntur
, quia nec aer, nec aqua verè graue corpus est, aut
verè
leue in suo proprio, naturalique loco: licet, & graue, &
leue
vtrunque elementum dicatur, quatenus grauium & leuium
motum
iuuant, & quatenus grauia, & leuia corpora sursum,
& deorsum portant, & sunt hæc duo elementa magis grauia,
quam
leuia, quia grauia maiore cum efficacia deorsum, quam
leuia
sursum ferunt.