| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
229
prima has omnes quæstiones mouet, atque explosa prius sen
tentia Democriti, tum cæterorum philosophorum, qui illius
dogmata probant, suam propriam solutionem magis consen
taneam posterius adducit, & duo de illius sententia poni
mus, quorum alterum illud est.
Ex continuis corporibus quædam quibus dam diuidi faci
lius possunt, vt aqua, & aer liquida corpora naturam eam
habent, vt facilè diuidantur; aer quoniam magis liquidus est
quam aqua, & aqua quam terra longè facilius diuiditur,
quod minus est, in vno quoque genere minore cum negocio scin
ditur; vt minor portio aeris, quam maior, & modica aqua,
quam immensa facilius dissipatur.
Alterum vero quod ex Aristotele ponimus, illud est, eam
dem differentiam non esse eorum, quæ vim secandi habent, alia
enim vi secandi maiore, alia minore sunt à natura donata, vt
quæ aucta sunt cuspide, & quæ in mucronem egrediuntur,
promptius diuidunt, quæ verò oblonga, & plana, aut qua
drata sunt corpora minore cum efficacia, & maiore cum dif
ficultate scindunt: quod priora rei diuidendæ minus, posterio
ra verò magis occupent, multa enim substantia rei diuidendæ
egrius scinditur, quam pauca scindatur.
His positis ad quæsita respondemus, quæ lata sunt corpora,
quia multum amplectuntur, ab inferiore corpore scindendo
sustinentur, quod multum diuidendi corporis non facilè disper
gatur. Quæ angusta sunt corpora ea, quia paulum compre
hendunt facilè diuidunt, & diuisum eo modo penetrant, quo
corporum penetratio datur, ideo in fundum deorsum ferun
tur; id quod in aqua accidere videmus, in aere id facilius acci
dit, quod facilius quam aer aqua disrumpitur, quoniam corpus
ponderosum vim quandam innatam habet, à qua deorsum im