219
supremam huius inferioris orbis oram naturaliter non ascende­
ret
, sed violentiam passus, nec aqua sursum in aeris locum mi
graret
, sed tantum si violentia attracta fuisset, quod in arti­
ficum
symphonibus, nonnumquam fieri videmus, in quibus ae
ris
impetu aqua sursum rapitur. Aqua autem detracta, ter
ra in sublime non fertur: propterea quod terra in suo natu­
rali
, ac proprio loco nullius leuitatis est particeps. Duo media
elementa
facilius deorsum, quam sursum feruntur, si inferio­
ra
, & superiora auferantur, quod grauitatis plus habeant
quam
leuitatis: immo, vt visus est aliquando dixisse Simpli­
cius, grauia tantum nullo autem modo leuia sint. Verum est
ergo
, quod diximus: aeri & aquæ plus ponderis, quam leui­
tatis
inesse. Hæc ex Aristoteleo contestu paraphrasticè scri­
psimus
, nunc ad Auerroem descendimus, qui nonnulla argu­
menta
his addit, quibus aeri, & aquæ plus grauitatis, quam
leuitatis
inesse ostendit.

Si aer (inquit Auerroes) est tantum leuis, res, quæ ex igni,
& aere conflantur, descendere nulla ratione possent, quod ex
impressionum
ignearum, quæ deorsum feruntur, descensu fal
sum
esse videmus; vt sunt trabes, faces accensæ, capræ saltan­
tes, stellæ cadentes, & cæteræ metheorologicæ impressiones
ad
igneam naturam pertinentes; non enim propter ignem sua
pte natura leuissimum, descendunt, ergo propter aerem: ergo
in
aere nonnulla grauitas viget: immo grauitas maior, quam
leuitas
: quando hæc non sursum propter leuitatem, sed deor­
sum
propter grauitatem cientur.

Spiritus etiam animalis ab exuperante elemento aereus, si
aer
grauis suapte natura non esset, ad corporis inferiora mem­
bra
nutrienda non descenderet: at descendit: ergo non ter­
grauitate, quæ in spiritu animali non exuperat, sed aeris