| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 |
|
215
ptationes, quas priusquam huc pedem appuli, cœperatis, &
easdem me præsente absoluite, vt à vobis doctior de more disce
dam: cumque tum ipso tum cæteris omnibus consentientibus,
in hanc disceptatione quam nunc præ manibus habemus, for
tè incidissemus, & id pro constanti affirmauissemus, quod nunc
constantissimè affirmamus, post longum congressum meam
sententiam, meaque argumenta, quibus eamdem fulcire sata
gebant, nonnulli labefactare, & nonnulli communire pro di
uersa animi propensione, proque diuerso ingenio conarentur,
cumque inter nos disceptationes semper augerentur, nullusque
earumdem exitus inueniretur, ad experientiam omnium re
rum magistram, perindeac ad sacram ancoram confugimus,
& duobus adinuentis, tum ligni, tum plumbi frustulis æqua
lis, vt ex aspectu coniicere licebat, ponderis, neque enim nos
ad lancem illa expendere necessarium esse duximus, sed peri
culo quod facturi fueramus, sat esse rati fuimus, si ad ocu
lum expenderentur, eadem ergo duo adinuenta æqualis pon
deris frustula, ex altiore nostrarum ædium fenestra pari im
pulsu, eodemque tempore proiiciemus: plumbum segnius de
scenderet, super lignum enim, quod prius in terram ceciderat,
omnes quotquot ibi, rei exitum expectabamus, illud præceps
ruere vidimus: idque non semel, sed sæpenumero eodem suc
cessu tentauimus. Cuius rei experimento ducti omnes in eam
dem nobiscum pedibus iuêre sententiam. Ergo tum rationi,
tum experimento, tum auctoritati consentaneum est, aeris in
suo proprio, naturalique loco, nonnullam esse grauitatem, quo
fit, vt lignum in quo plus est aeris, quam in plumbo, æqua
lis ponderis per aerem medium velocius descendat, & super
aquam natet, quod in aqua aer sit leuius, perindeac leuis est
in terra, leuitate licet existente minore: plumbum, in quo mi-