| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 |
|
206
gnete diu manare contigit. Ergo magnes nunquam non fiet
minor: ergo vel ad minimam quantitatem deueniet, ex qua
nihil effluet, ac tunc ferrum, quod prius trahebatur amplius
non trahetur, vel si trahetur, cum non nisi effluxionibus cor
poratis ex Herculis lapide manantibus trahatur, opus erit,
vt lapis Herculeus minor minimo fiat, & si attractio diu du
ret, lapis tandem consumetur. Quod si lapis Herculeus par
ticularum continuo effluxu non consumatur, cum tempus nec
sui ortus principium habeat, nec finem sit habiturum, vt Ari
stoteles octauo Physicorum efficacissimè demonstrat, tempo
re infinito ferrum à magnete trahi contingerit; & est ma
gnetis corpus finitum, ex quo infinito tempore infinitæ particu
læ effluent. Ergo in corpore finito infinities infinitæ particulæ
erunt. At si magnetis paruum illud frustulum paruum fer
ri frustulum non traxerit: ergo nec totus magnus Herculeus
lapis trahebat, quia totum præditum est partibus consimilium
rationum: quapropter si totum trahit, & qualibet totius par
ticula trahet; si vna particula non trahit, nec totum trahet,
quæ omnia præter quam, quod fieri non possunt, sunt etiam tam
falsa quam falsissima, & tam absurda quam absurdissima.
Hic antiquorum Democriti præsertim trahendi modus, vt ru
dis, atque ineptus à Galeno libro primo de naturalibus facul
tatibus, & non raro alibi, grauiter & acutè refellitur: cuius
argumenta nos intacta derelinquimus; ne quæstionis huius
explicandus exitus diutius differatur, & ad rem nostram
reuertimur. Ideo aliter respondeo, & certè melius. Ferrum
propria forma vacat, à qua ad Herculeum lapidem mouea
tur, ideo à magnete omnino immoto trahitur, beneficio tamen
specierum quorumdam tenuium, non corporatorum, vt veteres
illi philosophi, quorum mentionem supra feci, asseruerunt, sed