177
tum, & quietem non primo, sed per accidens aliquando mo­
ueri
, & quiescere contingit, vt Canis, qui dum illius herus mo­
uetur
, & quiescit, non primo, nec per se, sed per accidens mo­
uetur
, & quiescit, at nos primum mouens, & primum motum
quærimus
: primum motum est, quod altero primo quiescente
primo
quiescit. Ergo omne, quod altero, primo quiescente, pri­
mo
quiescit, ab altero, primo mouente, primo mouetur; ab eo
inquam
, quo primo quiescente primo quiescit, vt supra quinto
loco
notauimus. Huius argumenti minor probatur.

Omne corpus diuiduum, quod ab intrinseco primo moue­
tur
, parte altera primo quiescente primo quiescit.

Omne quod ab intrinseco mouetur primo, est corpus diui­
duum.

Ergo omne, quod ab intrinseco mouetur primo, parte alteræ
primo
quiescente primo quiescit.

Minor huius argumenti nota est ex his, quæ supra dixi­
mus
tertio loco: maior argumento ad absurdum ducente, pro­
batur
.

Si maior est falsa, ergo eius opposita est vera, quæ est. Cor­
pus
diuiduum, quod ab intrinseco primo mouetur, parte alte­
ra
quiescente primo, mouetur primo. Ergo corpus diuiduum
secundum
partem mouetur, & secundum partem quiescit.
Ergo continuum, at que diuiduum corpus, quod totum primo
mouetur
, non totum primo, sed per partem mouetur;
quod
est absurdum: ergo omne motum habet
motorem
distinctum ab eo, quod moue­
tur
, quod Aristoteles summo cum
artificio
demonstra­
uit
.