159
uente nullus est motus: quos cum inuenire non possint, perobscu­
rissimas
densissimasque noctis tenebras, nescientes quò ten­
dant
, incauti feruntur.

Forma elementi materiam eiusdem elementi
mouet
: & est octaua propositio.
Cap. XXXIIII.

FORMAM elementi eiusdem elementi mouere mate­
riam
scripsit Auerroes libro quarto Physicorum com­
mentatione
septuagesimaprima: & libro tertio de cælo
commentatione
vigesimasecunda; & non raro alibi: idque ex
Theophrasto
probatur libro tertio suorum naturalium, di­
cente
: Ea quæ fiunt aut à simili, vt homo ab homine; aut à
dissimili
, & contrario, vt fulmina, & fulgura, quorum ignis
ab
aeris frigiditate gignitur, aut ab eo, quod actu est, seu
ἐντελεχεια, vt homo à sole fit: qui ei nec est similis, nec con­
trarius
, sed elementorum motus à contrario non fit: motus
enim
deorsum à contrario motu sursum non gignitur, nec mo
tus
sursum à contrario motu deorsum nascitur: non fit etiam
elementorum
motus à simili: quia motus sursum motum sur­
sum
, & motus deorsum motum deorsum similem non facit: er
go
vterque motus sursum, & deorsum ab ἐντελεχεια id est
actu
fit, sed ἐντελεχεια, seu actus elementorum est eorum­
dem
forma: ergo ab elementi forma fit motus elementi; quæ
tenus
eiusdem elementi materiam mouet, in qua est facultas
actui
contraria: & ad hunc motum ab hac forma factum
excipiendum
idonea. Modus, quo materia á forma moue­
tur
explicatus est supra, & infra vberius explicabitur: nunc
hæc
dixisse sat erit. Materiam ex se non moueri cum non nisi