| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
154
ad frigiditatem excipiendam pari modo propensa.
Octauo. Aristoteles quarto libro Physicorum particula
octuagesimaquinta visus est dixisse: grauitatem & leuitatem,
ex parte repugnantiæ contrariæ, quæ in ipsis inuenitur, repu
gnantium motuum esse causas agentes: ergo elementorum mo
tus ab eo principio, quod patitur, naturalis solummodo non di
citur, sed longè etiam magis ab agente.
Nono. Aristoteles libro secundo de cælo particula cente
tesimaquarta scriptum reliquit: minorem grauitatem à ma
iori grauitate impelli: at non pelleret nisi vt principium, quod
facit, impelleret: ergo propter id principium, quod facit, ele
mentorum motus est naturalis.
Decimo. In natura elementorum est principium, quod pa
titur: ergo & principium, quod agit: consequentia probatur
ex particula duodeuigesima tertij libri de anima, vbi in ani
ma agentis intellectus necessitatem Aristoteles probat: quod
in ea, qui patitur intellectus possibilis propterea nuncupatus,
inueniatur: ergo & in natura elementorum est principium
motus, quod agit si in ea est principium motus, quod patitur,
illud non est materia: Ergo forma; ergo à forma motus na
turalis dicitur.
Confirmatur cuilibet per se agenti principio, principium,
quod per se patitur è regione opponitur: de sententia Aristo
telis libro quinto Diuinorum particula decimaseptima, sed in
elementis est, quod patitur principium: ergo in illis princi
pium id etiam erit, quod agit.
Vndecimo. Aristoteles libro quinto Diuinorum particu
la quinta de natura verba facit, & hunc non leuem errorem
funditus euertit; ita vt mirandum fuerit, cur semper & vbi
que oculatissimus Simplicius eundem non viderit. Docet enim