| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
Elementa à se ipsis suarum motionum intrinsecum habere
principium confirmatur auctoritate Aristotelis libro quarto
de cælo particula vigesimaquarta, vbi posita similitudine in
ter ea, quæ ad locum mouentur, & inter ea quæ alterantur,
differentiam nanciscitur, & ait. Quæ ad locum cientur, &
aut grauia sunt, aut leuia, ab his, quæ alterantur, hoc potissi
mum differunt: quod hæc, quæ locum mutant in se ipsis, mo
tus sui principium habent, quippe quod naturaliter, ac sua
sponte moueantur: illa vero, quæ qualitatem, & quantitatem
mutant, non in se, sed extrinsecus adueniens habent motus prin
cipium, &c. ergo de sententia Aristotelis in hoc loco elemen
ta ab intrinseco motore concitantur: ergo à se per se natura
li motu cientur. Confirmatur. Non potest (ait Auerroes)
libro primo de cælo particula duodeuigesima) numerari cor
pus naturale, cuius motus non vt naturalis, sed elementa cor
pora sunt naturalia. Ergo elementorum motus est naturalis,
sed motus naturalis fit à natura, quæ est per se principium mo
tus intrinsecum. Ergo elementa per se ab intrinseco principio,
quod est natura mouentur: ergo à se per se: eam obrem Auer
roes addidit, vniuersaliter manifestum est, eorum motum
esse per se, & mox ait Auerroes: necesse est verificare in hoc
loco, quod motus elementorum non est ab extrinseco: quamuis
manifestum sit per se. Cum itaque manifestum sit elementa
non moueri ab extrinseco: & notum sit ita, vt nulli sua do
mus nota magis, elementa moueri: exploratum etiam erit ab
intrinseco principio eadem naturali motu cieri. Sed intrinsecum
principium est per se principium: ergo mouentur à se per se.
Confirmatur ex Auerrois explanatione libro secundo phy
sicorum commentatione prima: vbi Aristoteles ait. Quæ natu
ra constant, omnia intra semetipsa motus, & status princi-