| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
145
fuerit, eo celerius elementa mouebuntur: sine cuius medij di
uisione, & dissectatione elementa nulla vmquam ratione mo
uebuntur: quapropter per accidens elementa mouentur ad
medij scilicet diuisionem, ac sectionem: mouentur etiam
per accidens, quia sine motu generantis, sine motu illius, quod
impedimentum tollit, & sine motu medij in partes diuisi ele
menta non mouentur: aguntur etiam per accidens, quia in
elementis nullus est motus, nisi quatenus illis accidit, aut extra
proprium locum ex aliena materia, vt generentur, aut violen
tiam passa, extra propria loca extrusa, ad ea vt ferantur, si
ne quibus, aut omnibus, aut quibusdam, elementa nullo natu
rali motu ciebuntur: hac ergo ratione, id est minus propriè ele
menta naturali motu cieri à se per accidens, non iniuria dice
re possumus.
Elementa à se per se moueri, & est septima pro
positio. Cap. XXXII.
ELEMENTORVM hanc esse naturam, vt à se non
tantum, per accidens vt nuper demonstrauimus, sed &
per se moueri, nunc demonstrabimus, & primo. Omnis
motus naturalis ab intrinseco principio primam sui ortus ori
ginem repetit. Sed elementorum motus est naturalis: ergo eo
rumdem motus ab intrinseco principio primam sui ortus origi
nem repetit. Hic motus non à materia nascitur: quia ipsa,
cum non sit in actu non mouet: ergo à forma, cuius est moue
re, cum sit actus libro secundo de generatione, & interitu par
ticula quinquagesimatertia; & tertio physicorum particula
decimaseptima, sed quod à propria forma mouetur, per se à se
metipso mouetur: ergo elementa ea, per se à semetipsis mouentur.