| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
125
sistentiam superat; motus quoque fit velox, atque in his moti
bus, in quibus est resistentiæ proportio maior, est etiam maior
velocitas: vbi est resistentiæ proportio minor, ibi & velocitas
minor est, vbi vis mouentis resistentiam non superat: aut se
cundum certum à natura statutum excessum eandem non exce
dit, motus nullus efficitur: qua de re septimo Physicorum Ari
stoteles gravissime disputauit in calce: Ergo necessaria est re
sistentia medii pleni in motu elementorum continuo, in quo ple
no medio elementa facultatem habent illis à natura tributam
ad maiorem perfectionem sensim eundi, ad quam postquam
ab imperfectione in motus principio discesserunt; per motum
continuum tendunt. Hic scire licet resistentiam tribus tantum
modis inueniri posse: Aut exparte mobilis, & mediis; vt in
animalibus, quæ in pleno mouentur, in quibus animalibus cor
pus, quod est actu, & medium, quod est plenum, animæ mo
uenti resistit.
Aut ex parte mobilis tantum: vt in animalibus, dum mo
uentur in vacuo: in quibus, non medium, quod est inane, sed
solum animalis corpus animæ mouenti resistit: & in corpori
bus cælestibus in quibus, & ipsum cælum motum sine medio
animæ mouent, resistit. Aut ex parte medii tantum: vt in
elementis, quæ mouentur in pleno: quorum materia, quæ actu
non est, sed facultate tantum formæ mouenti resistere non po
test, sed medium solum illud est, quod resistit.
Non tamen putet quis resistentiam esse non posse, nisi vbi
vis inferatur: motusque contra rei mobilis inclinationem fiat:
nam inter dum resistentia est sine vlla vt: vt in elementis, quæ
ex duobus tantum partibus simplicissimis conflantur: id est
simplici forma, simplicique materia prima, quæ est sola, nu
da, pura, simplexque facultas, neque determinata est à qua