124
non mouerentur: Ergo medium plenum est omnino necessa­
rium;
sine quo elementa immota manerent.

Quæ Auerroes contra doctissimum Auenpacem
præceptorem
pro Aristotele scripserit.
Cap. XXVII.

QVAMQVAM hæc Aristotelis demonstratio ab
Auenpace viro certè doctissimo, & Auerrois præce­
ptore
, habita est veluti captiosa: ipsam tamen Auer­
rois; qui in eruendis Aristotelis verissimis sententiis vsus est
maxima
perspicacia, ab omni iniuria vindicat: vt in tertia
parte
huius disputationis abundè videbitur: nunc autem rem
attigisse
scopulumque demonstrasse, sat est.

Ostendit ergo Auerroes demonstrationem esse efficacissi­
mam
: & medium spacium plenum in motu elementorum
adeo
esse necessarium, vt sine pleno medio elementa nullo mo­
do
cieri possent: idque ex motus definitione edita libro tertio
Physicorum
particula sexta.

Ex motus ergo definitione (inquit Auerroes) quemlibet
motum
esse continuum, quiuis facilè cognoscit: quippe quod
motus
sit actus illius, quod potest esse sub ea ratione, qua po­
test
esse: ex eadem motus definitione intelligere etiam possu­
mus;
quodlibet mobile habere facultatem ad nouum actum,
nouamque
perfectionem; ad quam tendit: Ergo omnis motus
est
continuus; & nullus est indiuiduus, & in momento tempo­
ris
factus: non potest autem esse continuatio hæc ex sola virtu
te
mouentis, vt Auenpaces aliquando sensit; nisi etiam resi­
stentia
aliqua fuerit, quam virtus mouentis superet, itaque se­
cundum
eam rationem proportionis, qua virtus mouentis re-