| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
Quomodo elementa ab eo moueantur, quod
impedimentum remouet, & est
secunda propositio.
Cap. XXI.
ELEMENTA secundum facultatem accidentalem
nuncupatam à remouente motus impedimentum per
accidens tamen mouentur.
Id tum Aristotelis testimonio, tum ratione probatur: Ari
stotelis quidem testimonio octauo Physicorum particula trige
simasecunda, & quarto libro de cælo particula vigesima
quinta, ratione autem ex eisdem locis petita, & hæc est.
Eam proportionis rationem habet, qui ab elemento impedi
mentum aufert; quam habet, qui murum pila percutiat, at
que ipsa resiliat: & quam habet, qui ab vtre lapidem amo
uet, à quo lapide vter in maris profundo tenebatur: & quam
habet, qui columnam subtrahit, cui ædificij moles innitebantur.
At qui murum pila percutiat, à quo repellatur, est causa mo
tus repulsionis per accidens: amouens lapidem ab vtre est
causa per accidens, quam obrem vter sursum ascendat; & co
lumnam subtrahens, est causa per accidens, quòd ædificij mo
les corruant. Ergo in motu elementorum, quod impedimen
tum aufert, est causa per accidens motus eorumdem. Ab om
nibus ferè expositoribus, seu Græci, seu Arabes, seu Lati
ni fuerint, locus istæ hoc modo exponitur; quibus nos rationi
fauentes accedimus.