102
memoriæ prodiderunt libro quarto de cælo particula vigesima
sexta, trigesimaprima, & trigesimasecunda: non enim de
sententia
illorum ignis sursum ascendit, quia ignis sit factus;
sed
quia fiat; nam postquam factus est, nullo motu cietur, sed
in
suo proprio naturalique loco quiescit.

Quo fundamento, licet perperam, vsus tamen fuit aliquan
do
Zenarcus in libro, quem aduersus quintam essentiam edi­
dit
auctore Simplicio primo cæli: Nuncupatur etiam violen­
ta
hæc facultas essentialis, quia igni deorsum moueri natura
non
inest, sed id ei per violentiam accidit, quatenus in terram
conuerti
potest; & conuersus deorsum incitari, & terram sur­
sum
vicissim moueri contigit hac essentiali facultate; quia ex
terra
ignis nascitur; qui postquam natus est, omni sublato im­
pedimento
sursum ad suum proprium, ac naturalem locum,
vbi
nunc luna est, concitatur.

Secunda facultas proxima nuncupatur; quia agente, qui
eamdem ad actum transfert, non indiget; quod elementum il
lico
genitum ad suum proprium, ac naturalem locum suapte
natura
, ac propria sponte moueatur, nisi per aliquod impe­
diens
stat, quo minus id fiat: at si impedimentum auferatur;
elementum
nuper genitum ad proprium locum naturalem sta
tim
incitatur: vt ecce terra, quæ grauis est, vel aliud quoddam
corpus
ponderosum, in leuissimum ignem euadere potest; quod
si
fiat, tunc superiorem locum continenter petit: itaque per­
spicuum
est id, quodiam facultate leue est, cum ad actum le­
uitatis
erumpit, in superiorem huius orbis plagam ferri, subla
to
enim omni impedimento natura ipsa elementa nuper geni­
ta
in proprium locum portat; id quod in exculentis, atque po­
culentis
accidere videmus, & in eo corpore, quod ad sanitatem
recuperandam affectum est cum primum enim impedimen-