360

huius
recollectionis, & ascensus sursùm hæc est, quia
à
pondere, & à motu ingentis guttulæ decidentis ma­
chinulæ
residuarum partium fluidi violentèr distra­
ctæ
spontè sua aptę natæ sunt, denuò se se recollige­
re
, reducique ad naturalem situm, sicut contingit in
arcu
, & in qualibet machina, quæ post violentam̨
distractionem
, extensionemque, denuò se flectit re­
duciturque
ad pristinum situm, cùmque in hac vni­
uersali
actione machinularum filum fluidum compo­
nentium
subsequatur motus regressus sursùm, nec
motus
fieri possit absque impetu, igitur ab hoc præ­
dictæ
fluidi particulæ impelluntur altiùs quàm exi­
gat
naturalis earum grauitas, & hinc sequitur vt de­
nuò
postea affluentibus circumcirca fluidi particulis,
denuò
gutta rotunda efformetur.

Cap. 8. cur
exiguæ
aquę
guttæ
supra
libellam aquæ
ascendunt
.

In tertio casu Proposit. præcedentis augeri potest
gutta
duplici modo, & ex concursu noui fluidi su­
pernè
sensim additi, quousque vis glutinis sufficiat,
vt
pondus guttæ sustinere valeat, decidat, sed dum
augetur
, lateralitèr crescit, ampliaturque, & sic gut­
ta
amittit pristinam globositatem.

PROP. CLXXIX.

Quare duæ guttæ homogeneæ se se tangentes colliguntur
vniunturque.

SEd dignior inquisitione est recollectio duarum
guttularum
quoties lateralitèr se mutuò tangant,
ex
quibus componitur vnica gutta rotunda. Ratio