| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
Cap. 8. cur
exiguæ aquę
guttæ supra
libellam aquæ
ascendunt.
PROP. CLXX.
Facilè aquæ particulæ per aerem moueri possunt, non quia per
eius porositates insinuantur, sed quia aereas particu
las solutas, & amouibiles expellere è suis
locis poßunt.
HInc deducitur, quòd vera causa, quare aqua fa
cilè per aquam penetrare, & fluere potest, non
sit amplitudo pororum eius, sed quia partes ipsius
aquæ facilè expelli possunt è suis locis vt locum ce
dant particulis aqueis, quæ ibidem insinuari debent,
& nisi anteriores aquæ particulæ è suis locis expelle
rentur, nequaquàm aliæ partes ibidem succedere, &
fluere possent. Si igitur hoc verum est, percipimus,
quòd particulæ aqueæ possunt quoque aerem pene
trare, & per eius profunditatem fluere, licèt aer po
ros tàm restrictos, & angustos habeat, vt aquæ parti
culæ per eos ingredi nequeant, sufficit enim vt aereæ
particulæ possint è suis loculis expelli, vt ibidem a
queæ partes insinuari possint, eodem modo, ac con
tingit in ipsamet aqua. Quod autem hoc faciliùs iņ
aere effici valeat, quàm in aqua, patet ex eo, quòd ae
reæ particulæ magis raræ, & expansæ, & ideò minus
resistentes sunt, quàm partes aqueæ; non erit igitur
difficile vt partes aquæ ipso aere solidiores è suis lo
cis expellant particulas aeris, & sic facilè per eas a
qua moueatur. Adde quòd experientia constat aque
as particulas perpetuò intra aerem insinuari, vt supra