| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 |
|
256
disrumpat, atque terebret: hoc autem nulla rationę
fieri posset, nisi aer haberet vim, & facultatem̨
ingentem sese dilatandi, & amplius spatium̨
occupandi. Cùm igitur iam ex superiùs dictis inno
tuerit ad quamnam maximam amplitudinem aer ra
refieri, dilatarique possit, pariterque ad quem gra
dum constipationis, condensationisque comprimi va
leat, & vidimus quòd eadem aeris moles, quæ in sua
maxima condensatione fuit redacta occupabat minus
quam bis millesimam partem spatij, quod in maxima
sui dilatatione explebat, dicendum est aerem in sua
naturali constitutione, idest remota omni violentią
externa, amplissimum spatium exigere, & in tali qui
dem expansione conseruari in suprema aeris regione,
vel in spatio vacuo, at in regione infima aeris propè
aquam, & terram tunc quidem varijs modis compri
mitur, cùm à pondere aeris incumbentis, tùm à pon
dere aquæ aut terræ in infimis cauitatibus, aut à qua
cumque alia vi motiua ad prædictam maximam con
stipationem redigitur. Sic videmus in instrumento
Torricelliano aeris granula ad latera mercurij posi
ta, dum sursùm ascendunt quò magis ad mercurij
summitatem accedunt, eò magis moles aereorum gra
nulorum augeri, quousque propè spatium inane su
premum ingentes sphęras expleant: idipsum immissa
vesica cyprina propemodum exinanita intra mercu
rium obseruatur, & clariùs mercurio superposita a
quæ portione conspicitur in eodem instrumento, nam
granula aerea intra aquam contenta, quæ hactenùs ob