12

C & proinde pendulum horizontale constituat; ta­
men
aio ipsum retineri suspendique à vi manus, quæ
diaphragma
FG retinet ne conuertatur à vi ponderis
in
centro D operantis, non secus ac si fune-pendulum
aliquod
CD à subiecta manu suspensum deorsum fer­
ri
non posset per arcum DE. & licèt fune-pendulum
CD in casu nostro non sit quid continuum & alligatum
centro
C nihilominus perindè se habet, cum eius co­
natus
fiat per arcum DE eo modo præcisè, ac si cen­
tro
C alligatum fuisset; ille verò qui prohibet descen­
sum
corporis grauis D, quod solummodo moueri per
arcum
DE potest, necessariò impedit operationem̨
eius
loco motiuam, ideoque fluidum FAG cum omni­
quiescat, non poterit impellere, & conuerterę
tympanum;
nullo enim modo capi potest proiectum
impelli
ab eo corpore quod omninò in quiete consi­
stit
, nam semper proijciens & impellens impetu &
motu
locali affectum sit oportet ad hoc, vt proyecto
gradum
impetus imprimere valeat, cum igitur hy­
drargyrum
FAG omninò iners sit & motu locali care­
at
, videtur omninò impossibile vt proiecto scilicet
tympano
gradum aliquem impetus imprimere queat,
proinde
que tympanum non transferetur locali motu,
quare
tali artificio motus vertiginis eius nedum con­
tinuari
perpetuò non poterit, sed neque motum in­
coabit. Sed relicta digressione ad rem nostram redeo.