stra extra ciuitatem ipsam oppugnandi gratia rite fabricari poßint: atque
rursus
in vniuersum ad mensurandam quamcumque distantiam, siue longi­
tudinem
, & quamlibet cùm superficialem, tum corpoream aream: ac de­
nique
multas astrologicas obseruationes in corporibus cœlestibus, eorum­
que
motibus peragendas. His it a que de vtilitate præsentis voluminis bre­
uiter
adnotatis, antequam ad Heronis lectionem accedas amice lector non­
nullorum
te commonefaciendum esse censeo. Quòd scilicet græcum Hero­
nis
exemplar, quod in latinum sermonem conuertimus, illud est quod Bo­
noniæ in Bibliotheca S. Saluatoris reperitur. Nullum autem aliud græ­
cum
exemplar vidimus: sed postquam illud à nobis latinitate donatum fuit,
ostendit
nobis Magnificus D. Bernardinus Lauredanus in Bibliotheca Di­
ui
Marci Venetiarum quandam etiam aliam tralationem operis de Ma­
chinis
bellicis à quod am Ioanne Sophiano factam, quam Cardinali Bessa­
rioni sua quadam epistola cum dedicasset asserit se nescire cuius Autoris
illud
opus sit, quandoquidem titulo carebat. verùm iam dicta tralatio à
nostra
longe diuersa est propter multos defectus, locosque deprauatos,
atque
mendosos exemplaris gręci, quod ipse habuerat. in ipsa verò So­
phiani
tralatione non est secundum opus de Geodęsia, sed primum tantùm
de
Machinis bellicis. Postremò animaduertas velim quòd in vnoquoque
meorum
scholiorum nomen meum ascriptum reperies, exceptis illis in scho­
lijs, quę mea non sunt, sed ab antiquo manuscripto gręco libro tralata.
hoc
autem hac ratione factum est, vt mea scholia ab alienis secernantur.