| Barocius, Franciscus Heronis mechanici liber 1572, tr. Francesco Barocio |
|
rium, septuaginta efficit. & ex collectis centum & quadra
ginta minutis primis ipsa quidem centum & viginti in pedes
duos, reliqua verò in partem computanda sunt. Quare iuga,
quæ ad supremi tecti collectionem ponuntur, singula pedum
septem, & sextæ partis iuxta longitudinem fiant. At ea
quoque nouem tecta, quæ ad altitudinem ab inferiori basi
ponuntur in ipsa longitudinis, & latitudinis super adiectio
ne iuxta quadrialteri circumterminationem singula pedem
auferentia ex ipsis sedecim, septem proximè relinquunt.
eadem autem via in suprema turris collectione, & in tertia,
& in quarta, & qualibet parte semper quærentibus sit. Ip
sas verò tectorum diuisiones, & ad altitudinem exaltatio
nes Diades quidem, & Charias iuxta cubita numerantes,
primum, quod ab inferiori basi fit tectum cubitorum quo ad
altitudinem septem ponebant, & digitorum duodecim: su
periora autem quinque tecta, singula cubitorum quinque tantùm:
reliqua verò, singula quatuor, & tertię partis. necnon crassi
tiem pauimenti tectorum, & inferiorem fundamenti crassi
tudinem, unà cum superiori pinnaculo altitudini connume
rabant. similiter autem in minori quoque turre diuisio tecto
rum eandem rationem ad altitudinem suscipiebat. Verùm
iam dictus Apollodorus iuxta pedes enumerans turrim
adhærentia prima, quæ à basi eriguntur, pedum nouem in al
titudinem facit. & si æqualis quidem altitudinis omnia ad
hærentia esse vult, sex tectis præditam turrem ipsam, & pe
dum sex tantùm super adiectione esse declarat: vigesimam
tertiam verò partem proximè areæ basis sursum colligere,
singula decem pedum superiora quoque iuga ponens: si au
tem quintam basis partem in turri sex tectis prædita sursum
colligit, vnius cum dimidio pedis tectorum super adiectio
nem quadripertitò euenire: si autem decem quoque tectis
præditam, singulam pedis vnius super adiectionem (vt iam
dictum est) & quintam basis partem sursum intercipere: ita
vt superiora quoque iuga singula pedum septem, & sextæ
partis fiant: atque in ipsa quidem turri decem tectis prædi
ta inferiora adhærentia singula pedum nouem fieri: ipsa ve
rò, quæ in superioribus quatuor tectis sunt, singula pedum