| Barocius, Franciscus Heronis mechanici liber 1572, tr. Francesco Barocio |
|
norem pedum decem, crassitiem verò quasi vnius pedis, si
militer autem & latitudinem: hæc in superiori parte obli
què ad vnguis similitudinem abscindere opus est. vt dum à
rotatis axibus adducuntur, à rectisque lignis intrinsecùs su
stinentur, muro applicentur. erigatur autem ad murum li
gnea columna basin inferiùs habens, quæ & superiacentia
ligna, & suffulcientia erecta sustineat: vt ea, quæ desuper
deferuntur tecto minimè nocentia, retrorsum elabantur. ip
sa verò erecta ligna, & vnguis instar abscissa, spicula ferrea
retrorsum habeant, vt terræ affigantur, & non distrahan
tur. ad latera autem suspendantur coria tegentia, seu bacu
li, siue ea, quæ ex virgis, vel palmarum ramis contexta
sunt: propter sagittas, quæ hinc inde perferuntur: idem
verò anteriores etiam in partes fiat. at cùm muro appropin
quauerint, extendantur superiores in partes ea, quæ in an
teriores sunt. Verùm in unaquaque Testudine viri duo ab
scondendi sunt, erecti stantes, murumque fodientes, ad cras
sitiem quidem plus dimidio: secundum verò latitudinem,
quanta est etiam ipsius Testudinis latitudo: in altitudinem
autem, à tribus pedibus supra terram fodere incipientes:
vt ea, quæ ab ipsa fodina descendunt, versus relictum infe
riùs locum incidant. in superiorem autem partem tantum
fodiendum est, quantum fodientes sine impedimento po
terint. propiùs autem quàm viginti pedibus ab inuicem
Testudines distent, vt & plures sint, & multum in muro lo
cum ipsi fodientes operentur. necnon paruæ sint, vt celeri
ter, ac facilè deducantur: atque ea, quæ à muro ab aduer
sariis iaciuntur, haud directè ad scopum, perspicienterque
ad latera Testudinum magnam ab inuicem distantiam ha
bentium ferantur.