tes
etiam uocatur, in libra, borealiorem autem æquino­
ctiali
gradus 31 existentem dispexerim: adnotaui, reperi­
que
in medio gradus 54 ferè, quot sunt ij, quibus etiam
Arcturus
ad consequentia à Basilisco distat. Arcturus enim
hac
nostra tempestate unà cum iam dicto motus additamen­
to
quintum Libræ gradum obtinet. Suntque Leonis qui­
dem
ad consequentia 19 1/2, virginis 30, & quinque Li­
bræ
, quot etiam in tympano ferre connumerati fuere.
Idem
itaque modus in reliquis etiam fixis stellis primæ,
secundæque magnitudinis existentibus, ac in quinque pla­
netis
semper fiat. Lunæ verò distantiam non solùm ad pla­
netas
, & eas fixarum, quæ manifestæ, similemque ad ipsam
Lunam
, vel contrariam temperiem adeptæ sunt, obseruare
oportet
: verùmetiam ad eas, quæ nebulosæ dicuntur con­
stellationes
, verbi gratia ad Præsepium, vel Crinem, aut eas,
quæ
in bipertita sectione Tauri Pleiades vocantur, aut eas,
quæ
in cornibus propter ipsius Y elementi figuram Hya­
das, & pluuiarum, ac imbrium effectrices. Præsertim autem
obseruanda
est luna circum quas etiam stellas ad solem
aspectus
septem facit: si hisce proxima est, aut graduatim
ad
ipsam stellæ figurantur, aut coniunctores aspectus ad
solem
efficiunt. Hæc igitur qui circa dioptriam, & Phæno­
mena
considerarunt, situsque syderum ex prompta regula
suscipiunt
: non solùm stellarum distantias enuntiabunt,
verùmetiam
auræ constitutiones, & inæquabilitates, nec­
non
intemperies, ac temperies per eas, quæ fiunt quotan­
nis stellarum significationes, intelligentes præsagient.