| Barocius, Franciscus Heronis mechanici liber 1572, tr. Francesco Barocio | ||||||
|
Omnis cubi basis ad cylindri in ipso inscripti basim, & sex eius
dem cubi plana ad eiusdem cylindri superficiem vnà cum dua
bus cylindri basibus, necnon quatuor cubi plana ad eandem cylin
dri superficiem sine duabus cylindri basibus, ac demum cubi soli
ditas ad cylindri soliditatem rationem eam, quam numerus 14 ad
11 numerum habent.
Omnis cylindri superficies sine basibus superficiei sphæræ in ip
so inscriptæ æqualis est.
Omnis cylindrus sphæræ in ipso inscriptæ tum iuxta superficiem
vnà cum basibus, tum iuxta soliditatem sesquialter est.
Vnde constat quòd omnis sphæra tum iuxta superficiem, tum
iuxta soliditatem duætertiæ partes est circumambientis ipsam
æquè alti cylindri.
Omnis sphærica superficies areæ quidem sui maximi circuli
quadrupla est: iam dicti verò circuli ambitum tot vicibus conti
net, quot in eius axe iuxta longitudinem vnitates sunt.
Omnis sphæra iuxta soliditatem est quadrupla coni basim qui
dem habentis maximum ipsius sphæræ circulum, altitudinem verò
æqualem dimidio axis eiusdem sphæræ: dupla autem coni basim
quidem habentis maximum ipsius sphæræ circulum, altitudinem
verò totum eiusdem sphæræ axem.
Omnis cylindrus triplus est coni eandem cum ipso basim, & æqua
lem altitudinem habentis tum iuxta superficiem sine basibus, tum
iuxta soliditatem.