Ducto alio plano puta DN, reperietur eius diu-
turnitas
.

Si fiat ut ED ad OD ita diuturnitas ipsius ED puta L ad diu-
turnitatem
OD, quae sit P, deinde ut OD ad ON ita
quadratum diuturnitatis P ad aliud quadratum, cuius Ra-
dix
erit diuturnitas ipsius DN.

Ex his patet quod si addantur plura plana eadem ratione re-
perientur
eius diuturnitates.