PROPOSITIO XXVII. PROBL. XIV.

Dato gravi moto perpendiculariter per spatium datum
diuturnitate data, quod perficiat motum super plano
inclinato per spatium itidem datum; perquirere in
ipso diuturnitatem.

Moveatur grave A perpendiculariter per spatium AB
diuturnitate C, & perseveret in motu super spatio B
D in plano inclinato BD.

Venanda est diuturnitas eius in ipso BD.

Producatur DB donec concurrat cum AE orizontaliter du-
cta
ab A in E, & fiat ut AB ad EB, ita diuturnitas C ad
diuturnitatem G, quae idcirco erit diuturnitas ipsius EB,
& sit H quadratum diuturnitatis G, & fiat ut EB ad ED,
ita quadratum H ad aliud quod sit I a cuius latere K, quod
est diuturnitas ipsius ED, ablata KL aequali G, erit LM
reliquum diuturnitas BD quaesita.

Per 22.
hujus.