PROPOSITIO XXIV

Datis planis, & perpendiculari ad eadem linea orizon-
tali
egressis, quae coeant infra in eodem puncto, gra-
via
super ipsis mota procedunt ea ratione, ut sit ea-
dem
proportion inter diuturnitates, quae inter longi-
tudines
planorum, & dictam perpendicularem.

Data sit linea orizontalis AB, in qua initium sumant
plana declinantia AC, DC, nec non perpendicula-
ris
BC coeuntia in puncto C.

Dico quod diuturnitates gravium super ipsis motorum, sunt
ut AC, DC, BC.

Ducatur CE paralella ipsi AB, & a puncto A ducantur
paralellae ipsis CB, CD, & sint AE, AF.

Quoniam diuturnitates super planis AF, AC, sunt ut A
F, AC, & super planis eisdem, & perpendiculari A
E, sunt ut AF, seu AC ad AE, & AE, AF sunt paralellae
ipsis CD, CB, & eisdem aequales, sequitur quod etiam
super AC, DC, BC diuturnitates sunt iuxta propor-
tiones
longitudinum, Quod probandum fuit.

Per 23.
hujus.
Per 15.
hujus.
Per 33.
prim.
Per 3.
pron.