PROPOSITIO XXI. PROBL. XIII.

Datis duabus diuturnitatibus, quarum prior sit gravis
moti super plano dato longitudinis notae, & dato
alio plano diversimode declinante; reperiendum est
in eo punctum, quo grave perveniat in secunda
diuturnitate data.

Dato plano declinante AB, super quo grave A movea
tur
diuturnitate C, & dato alio plano D declinationis
quae sit dissimilis declinationi datae AB; data itidem diu-
turnitate
E.

Oportet reperire in D punctum quo grave perveniat in
diuturnitate E.

Ducatur AF parallela ipsi D, in eaque reperiatur pun-
ctum
F, quo grave perveniat tempore quo in B, & prae-
scribatur
in eadem spatium AG per quod moveatur in
diuturnitate E, & fiat DH aequalis ipsi AG, & dico H
esse punctum quaesitum.

Per 17.
hujus.
Per 8.
hujus.

Quoniam diuturnitates in AB, AF sunt aequales per con-
structionem
, & C, E sunt diuturnitates super planis AF,
AG per constructionem, sunt etiam diuturnitates super
AB, AG, & proinde super DH ipsi AG aequali, &
paralellae, quod, &c.